lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 september 2019
S. Petri Claver, presbyteri, memoria ad libitum


Petrus Claver Verduni in Hispania natus est anno 1580; litteris et artibus studuit in Universitate Barcinonensi et deinde Societatem Iesu ingressus est. Missionariam vocationem exaudivit speciatim ope S. Alphonsi Rodríguez, ianitoris in Collegio Maioricensi. Sacerdotio initiatus in missione Columbiana, ibidem usque ad mortem apostolatum exercuit inter servos Nigritas, factus ex voto «Æthiopum semper servus». Viribus fractis, Carthagena in Columbia obiit die 8 septembris 1654.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

42, 1-16; 43, 4-7
Ieremias et populus post captam urbem

     In diébus illis: Accessérunt omnes príncipes bellatórum, scílicet Ióhanan fílius Cáree et Iezanías fílius Osaíæ et univérsum vulgus, a parvo usque ad magnum, dixerúntque ad Ieremíam prophétam: «Cadat orátio nostra in conspéctu tuo, et ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum pro univérsis relíquiis istis, quia derelícti sumus pauci de plúribus, sicut óculi tui nos intuéntur; et annúntiet nobis Dóminus Deus tuus viam, per quam pergámus, et verbum, quod faciámus». Dixit autem ad eos Ieremías prophéta: «Audívi. Ecce ego oro ad Dóminum Deum vestrum secúndum verba vestra; omne verbum, quodcúmque respónderit pro vobis indicábo vobis, nec celábo vos quidquam». Et illi dixérunt ad Ieremíam: «Sit Dóminus inter nos testis verax et fidélis, si non iuxta omne verbum, in quo míserit te Dóminus Deus tuus ad nos, sic faciémus. Sive bonum est sive malum, voci Dómini Dei nostri, ad quem míttimus te, obœdiémus, ut bene sit nobis, cum audiérimus vocem Dómini Dei nostri».
     Cum autem compléti essent decem dies, factum est verbum Dómini ad Ieremíam, vocavítque Ióhanan fílium Cáree et omnes príncipes bellatórum, qui erant cum eo, et univérsum pópulum a mínimo usque ad magnum et dixit ad eos: «Hæc dicit Dóminus Deus Israel, ad quem misístis me, ut prostérnerem preces vestras in conspéctu eius: Si quiescéntes manséritis in terra hac, ædificábo vos et non déstruam, plantábo et non evéllam; iam enim placátus sum super malo, quod feci vobis. Nolíte timére a fácie regis Babylónis, quem vos pávidi formidátis; nolíte metúere eum, dicit Dóminus, quia vobíscum sum ego, ut salvos vos fáciam et éruam de manu eius; et dabo vobis, ut misericórdiam inveniátis, et ipse miserébitur vestri et habitáre vos fáciet in terra vestra.
     Si autem dixéritis vos: “Non habitábimus in terra ista”, nec audiéritis vocem Dómini Dei vestri dicéntes: “Nequáquam, sed ad terram Ægýpti pergémus, ubi non vidébimus bellum et clangórem tubæ non audiémus et famem non sustinébimus et ibi habitábimus”; propter hoc nunc audíte verbum Dómini, relíquiæ Iudæ. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Si posuéritis fáciem vestram, ut ingrediámini Ægýptum, et intravéritis, ut ibi peregrinémini, gládius, quem vos formidátis, ibi comprehéndet vos in terra Ægýpti, et fames, pro qua estis sollíciti, adhærébit vobis in Ægýpto, et ibi moriémini».
     Et non audívit Ióhanan fílius Cáree et omnes príncipes bellatórum et univérsus pópulus vocem Dómini, ut manérent in terra Iudæ. Sed tollens Ióhanan fílius Cáree et univérsi príncipes bellatórum univérsos reliquiárum Iudæ, qui revérsi fúerant de cunctis géntibus, ad quas fúerant ante dispérsi, ut peregrinaréntur in terra Iudæ, viros et mulíeres et párvulos et fílias regis et omnem ánimam, quam relíquerat Nabuzardán princeps satéllitum cum Godolía fílio Ahicam fílii Saphan, et Ieremíam prophétam et Baruch fílium Neríæ, et ingréssi sunt terram Ægýpti, quia non obœdiérunt voci Dómini; et venérunt usque ad Taphnis.

RESPONSORIUM

Ier 42, 2b; Lam 5, 3

R.Ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum pro univérsis relíquiis istis, * Quia derelícti sumus pauci de plúribus.
V. Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ. * Quia derelícti sumus pauci de plúribus.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Petri Claver, presbýteri

(Epist. die 31 maii 1627: A. Valtierra, S. I., San Pedro Claver, Cartagena, 1964, pp. 140-141)

Evangelizare pauperibus, mederi contritis corde, prædicare captivis indulgentiam

     Heri, 30 maii huius anni 1627, in festo Sanctíssimæ Trinitátis, exscendérunt e máxima navi plúrimi nigrítæ ex flumínibus Africas extrácti. Procúrrimus, feréntes in binis sportis áurea mala, cítrea, dulciária biscócta et néscio quid áliud. Casas eórum adímus. Videbámur Guinéam álteram intrásse! per médias catérvas perrumpéndum fuit, donec ad ægrótos pervenímus, quorum ingens erat númerus, húmido vel pótius lutulénto solo decumbéntium — erat autem excogitátum, ne humor nímius esset, ággerem exstrúere, tégulas et laterítia frágmina intermiscéndo — hic ergo erat eórum lectus, non hac solum de causa perincómmodus, sed præcípue quia nudi erant, sine ulla véstium protectióne.
     Pósito ígitur pállio, comportávimus ex mércium apothéca quidquid ad tabulátum compingéndum súberat: sic locum strávimus in quem, per médios manípulos perrumpéntes, ægrótos tándem deportávimus. Dein illos in binos cœtus distribúimus: álios sócius meus cum intérprete ádiit: álios ipse adórtus sum. Duo erant nigrítæ, morti quam vitæ propióres, iam frígidi, et in quibus venárum pulsus haud repértus. Prunas ope tégulæ contráximus atque in médium contúlimus, prope moribúndos; dein in hunc ignem odóres proiécimus, quorum duas bursas replétas habebámus, quas omníno hac occasióne consúmpsimus. Deínde, ope nostrum palliórum, nam ipsi nihil huiúsmodi habent et írrite ália ab ipsórum domínis petiissémus, suffiméntum præbúimus, quo æstum et vitálem spíritum recípere visi sunt. Erat vidére qua oculórum hilaritáte in nos respícerent!
     Hoc modo eos allocúti sumus, non verbis sed mánibus et ópere: et quidem, persuásum habéntibus huc tractos esse ut comederéntur, quílibet álius sermo prorsus inútilis evasísset. Consédimus dein vel genufléximus apud ipsos, lavimúsque vino tum fácies tum córpora, satagéntes blandítiis eos exhilaráre et pandéntes coram ipsis motíva naturália quæ ægrótos in lætítiam quoquómodo perdúcere valent.
     Post hæc aggréssi sumus catechísmum baptísmi explicáre, quales scílicet sint eius mirábiles efféctus pro córpore et ánima: cum hæc, quæstiónibus nostris respondéntes, visi sunt satis intellexísse, transívimus ad doctrínam fusiórem, de Deo scílicet uno, qui et prǽmia et pœnas iuxta cuiúsque mérita distríbuit, et réliqua. Rogávimus elícerent contritiónis actum manifestaréntque commissórum detestatiónem. Tandem, cum sat paráti visi sunt, declarávimus eis mystéria Trinitátis, Incarnatiónis et Passiónis, et ostendéntes Christum cruci affíxum, prout depíctus est supra baptísmi fontem in quem défluunt ex Christi vulnéribus sánguinis rívuli, præívimus eis recitándo, eórum lingua, actum contritiónis.

RESPONSORIUM

Mt 25, 35. 40; Jan 15, 12

R. Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: * Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V. Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. * Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Petrum servórum servum effecísti eúmque mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quæ Iesu Christi sunt, quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)