lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 augustus 2020
S. Caietani, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est Vicetiæ (Vicenza) anno 1480. Patavii studio iuris incubuit et, sacerdotio initiatus, Romæ ad apostolatum promovendum societatem instituit Clericorum regularium, quam et propagavit in dicione Veneta et in regno Neapolitano. Assiduus fuit in oratione et in caritate erga proximum exercenda. Mortuus est Neapoli anno 1547.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

2, 4a-d.8-26
Sponsæ Domini castigatio et futura restitutio

     Hæc dicit Dóminus: «Conténdite advérsum matrem vestram; conténdite, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; áuferat fornicatiónes suas a fácie sua. Propter hoc ecce ego sǽpiam viam tuam spinis et sǽpiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet; et sequétur amatóres suos et non apprehéndet eos; et quæret eos et non invéniet et dicet: “Vadam et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. Et hæc nescívit, quia ego dedi ei fruméntum et vinum et óleum et argéntum multiplicávi ei et aurum, quæ fecérunt Baal. Idcírco convértar et sumam fruméntum meum in témpore suo et vinum meum in témpore suo; et áuferam lanam meam et linum meum, quæ operiébant pudénda eius, et nunc revelábo ignomíniam eius in óculis amatórum eius, et nullus est qui éruat eam de manu mea. Et cessáre fáciam omne gáudium eius, sollemnitátem eius, neoméniam eius, sábbatum eius et ómnia festa témpora eius; et corrúmpam víneam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercédes hæ meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei”. Et ponam ea in saltum, et cómedet illas béstia agri. Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur ináure sua et moníli suo, et ibat post amatóres suos, sed mei obliviscebátur, dicit Dóminus. Propter hoc ecce ego lactábo eam et ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eius; et dabo ei víneas eius ex eódem loco et vallem Achor, portam spei, et respondébit ibi iuxta dies iuventútis suæ et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. Et erit: in die illa, ait Dóminus, vocábis me: “Vir meus”, et non vocábis me ultra: “Baal meus”. Et áuferam nómina Báalim de ore eius, et non recordábitur ultra nóminis eórum. Et percútiam eis fœdus in die illa cum béstia agri et cum vólucre cæli et cum réptili terræ; et arcum et gládium et bellum cónteram de terra et cubáre eos fáciam confidénter. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum. Et erit: in illa die exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram; et terra exáudiet tríticum et vinum et óleum, et hæc exáudient Iézrahel. Et seminábo eam mihi in terram et miserébor eius, quæ fuit ‘Absque misericórdia’; et dicam ‘Non pópulo meo’: ‘Pópulus meus tu’; et ipse dicet: “Deus meus es tu”».

RESPONSORIUM

Ap 19, 7b. 9a; Os 2, 22

R. Venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se: * Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.
V. Sponsábo te mihi in fide et cognósces Dóminum. * Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Caietáni presbýteri

(Epist. ad Elisabeth Porto: Studi e Testi 177, Cittá del Vaticano 1954, pp. 50-51)

Christus habitet per fidem in cordibus nostris

    Ego sum peccátor et parvi me fácio, sed ad óptimos Dómini servos confúgio, ut benedíctum Christum eiúsque Matrem pro te orent; at ne obliviscáris quod omnes sancti te caram Christo réddere néqueunt quantum tu ipsa póteris: tuum est negótium, et si vis quod Christus te díligat tibíque auxiliétur, tu ipsum dílige tuámque voluntátem dírige ad ei semper placéndum et ne ámbigas, quod etiámsi omnes sancti et creatúræ te deserúerint, ipse tamen semper præsto erit in tuis necessitátibus.
     Pro certo scias nos peregrínos itérque faciéntes hic in terris esse: pátria nostra cælum est; qui inflátur, ab itínere deérrat et ad mortem currit. Hic degéntes, vitam ætérnam acquírere debémus, quam tamen soli non valémus, quia propter peccáta eam amísimus, sed Iesus Christus nobis recuperávit. Ideóque grátias ei semper opórtet ut agámus, ipsum amémus, eíque obœdiámus atque cum ipso, quantum fíeri potest, semper simus.
     Ipse pro nobis in cibum se dedit: infélix qui tantum donum ignórat; nobis datum est Christum, Fílium Vírginis Maríæ, possidére et nólumus; væ illi qui curam non ádhibet ad illum recipiéndum. Fília, bonum quod mihi opto, pro te quoque flágito, sed ad illum consequéndum nulla ália est via nisi sæpe Vírginem Maríam rogáre, ut cum præcláro Fílio suo te vísitet, immo áudeas illam rogáre ut tibi Fílium suum donet, qui verus est ánimæ cibus in sacrosáncto altáris sacraménto. Ipsa libénter tibi dabit, et ille libéntius véniet ad te firmándam, ut secúra pérgere possis in atra hac silva, in qua multi nobis hostes insidiántur, qui tamen a longe manent si tali nos vident freti auxílio.
     Fília, ne sumas Iesum Christum eo fine ut illo iuxta tuum consílium utáris, sed volo ut tu ipsi te tradas et ipse te recípiat, ut ipse, Deus tuus salvátor, tibi et in te fáciat quidquid vult. Hoc cúpio et ad hoc te rogo, et quantum váleo compéllo.

RESPONSORIUM
R. O beáti viri sancta præcónia, o inæstimábilis diléctio caritátis, * Qui dum sǽculi pompam contémpsit, ætérnæ vitæ coniúnctus est.
V. Cui vívere Christus fuit et mori lucrum. * Qui dum sǽculi pompam contémpsit, ætérnæ vitæ coniúnctus est.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Caietáno presbýtero apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti, eius nobis exémplo et intercessióne concéde in te semper confídere, et regnum tuum indesinénter quǽrere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)