[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


8. october 2020, Feria V.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXVII
Pro O.P.: B. Ambrosii Sansedoni, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Matthæi Carreri, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

8 october 2020
PER ANNUM, hebd. XXVII
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nox atra rerum cóntegit
terræ colóres ómnium:
nos confiténtes póscimus
te, iuste iudex córdium,

Ut áuferas piácula
sordésque mentis ábluas,
donésque, Christe, grátiam
ut arceántur crímina.

Mens, ecce, torpet ímpia,
quam culpa mordet nóxia;
obscúra gestit tóllere
et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
intrínsecus quam máxime,
ut in beáto gáudeat
se collocári lúmine.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Christe, precámur ádnuas
orántibus servis tuis,
iníquitas hæc sǽculi
ne nostram captívet fidem.

Non cogitémus ímpie,
invideámus némini,
læsi non reddámus vicem,
vincámus in bono malum.

Absit nostris e córdibus
ira, dolus, supérbia;
absístat avarítia,
malórum radix ómnium.

Consérvet pacis fœdera
non simuláta cáritas;
sit illibáta cástitas
credulitáte pérpeti.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

5, 3-25
De viduis et presbyteris

     Caríssime: Víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios aut nepótes habet, discant primum domum suam pie régere et mútuam vicem réddere paréntibus, hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est et desoláta, sperávit in Deum et instat obsecratiónibus et oratiónibus nocte ac die; nam quæ in delíciis est vivens, mórtua est. Et hæc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit et est infidéli detérior.
     Vídua adscribátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, in opéribus bonis testimónium habens: si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est. Adulescentióres autem víduas devíta; cum enim luxuriátæ fúerint advérsus Christum, núbere volunt, habéntes damnatiónem, quia primam fidem írritam fecérunt; simul autem et otiósæ discunt circumíre domos, non solum otiósæ sed et verbósæ et curiósæ, loquéntes quæ non opórtet. Volo ergo iunióres núbere, fílios procreáre, dóminas domus esse, nullam occasiónem dare adversário maledícti grátia; iam enim quædam convérsæ sunt retro Sátanam.
     Si qua fidélis habet víduas, subminístret illis, et non gravétur ecclésia, ut his, quæ vere víduæ sunt, suffíciat.
     Qui bene præsunt presbýteri, dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína; dicit enim Scriptúra: «Non infrenábis os bovi trituránti» et: «Dignus operárius mercéde sua». Advérsus presbýterum accusatiónem noli recípere, nisi sub duóbus vel tribus téstibus. Peccántes coram ómnibus árgue, ut et céteri timórem hábeant. Testíficor coram Deo et Christo Iesu et eléctis ángelis, ut hæc custódias sine præiudício nihil fáciens in áliquam partem declinándo. Manus cito némini imposúeris, neque communicáveris peccátis aliénis; teípsum castum custódi.
     Noli adhuc aquam bíbere, sed vino módico útere propter stómachum et frequéntes tuas infirmitátes.
     Quorúndam hóminum peccáta manifésta sunt præcedéntia ad iudícium, quosdam autem et subsequúntur; simíliter et facta bona manifésta sunt, et quæ áliter se habent, abscóndi non possunt.

RESPONSORIUM

Phil 1, 27; 2, 4. 5

R.Digne evangélio Christi conversámini, unánimes concertántes fide evangélii; * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed et ea quæ aliórum.
V.Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu. * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed et ea quæ aliórum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Philadelphénses

(Inscriptio; nn. 1, 1-2, 1; 3, 2-5, 1: Funk 1,225-229)

Unus episcopus cum presbyterio et diaconis

     Ignátius, qui et Theóphorus, Ecclésiæ Dei Patris et Dómini Iesu Christi, quæ est Philadelphíæ in Asia, misericórdiam consecútæ et firmátæ in concórdia cum Deo et exsultánti in passióne Dómini nostri inseparabíliter ac per resurrectiónem eius plene instrúctæ de omni misericórdia, quam salúto in sánguine Iesu Christi, quæ est gáudium meum sempitérnum et stábile, máxime si uníti sunt cum epíscopo et presbýteris eius et diáconis iuxta senténtiam Christi designátis, quos secúndum própriam voluntátem suam firmávit in stabilitáte per Sanctum suum Spíritum.
     Hunc epíscopum cognóvi non a seípso neque per hómines neque ob inánem glóriam, sed caritáte Patris et Dómini Iesu Christi obtinuísse ministérium regéndi cœtum. Valde admirátus sum eius modéstiam, qui siléndo poténtior est quam qui vana loquúntur. Cónsonus enim est mandátis Dei ut cíthara chordis. Quaprópter beátam prædico mentem eius piam, eam virtútibus ornátam et perféctam sciens, et immobilitátem eius ac lenitátem instar mansuetúdinis Dei vivi.
     Fílii ítaque lucis veritátis, fúgite divisiónem et pravas doctrínas; ubi autem pastor est, eódem ut oves sequámini.
     Quotquot enim Dei et Iesu Christi sunt, hi sunt cum epíscopo; et quotquot pæniténtia ducti redíerint ad unitátem Ecclésiæ, et hi Dei erunt, ut secúndum Iesum Christum vivant. Ne errétis, fratres mei. Si quis schisma faciéntem sectátur, regni divíni hereditátem non conséquitur; si quis ámbulat in aliéna doctrína, is non assentítur passióni.
     Studeátis ígitur una eucharístia uti; una enim est caro Dómini nostri Iesu Christi et unus calix in unitátem sánguinis ipsíus, unum altáre, sicut unus epíscopus cum presbytério et diáconis, consérvis meis; ut, quod faciátis, secúndum Deum faciátis.
     Fratres mei, valde effúsus sum in amórem vestri et valde lætátus róboro vos; non ego vero, sed Iesus Christus, cuius grátia vinctus plus tímeo, quia nondum sum perféctus; sed orátio vestra ad Deum me perfíciet, ut sorte per misericórdiam mihi assignáta pótiar, confúgiens ad Evangélium tamquam ad corporáliter præséntem Christum, et ad Apóstolos tamquam ad præsens Ecclésiæ presbytérium.

RESPONSORIUM

Eph 2, 20. 22. 21

R. Superædificáti estis super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu; * In quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
V. In ipso omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino. * In quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuæ et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quæ consciéntia métuit, et adícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)