[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


14. october 2020, Feria IV.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. XXVIII
S. Callisti I, papæ et martyris, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Mariæ Poussepin virginis, sodalis laicæ, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

14 october 2020
PER ANNUM, hebd. XXVIII
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

3, 1 – 4, 14
Promissiones Zorobabel principi et Iesu sacerdoti dicuntur

     «Osténdit mihi Iesum sacerdótem magnum stantem coram ángelo Dómini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversarétur ei. Et dixit ángelus Dómini ad Satan: “Increpet Dóminus in te, Satan! Et íncrepet Dóminus in te, qui elégit Ierúsalem! Numquid non iste torris est érutus de igne?”. Et Iesus erat indútus véstibus sórdidis et stabat ante fáciem ángeli. Qui respóndit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auférte vestiménta sórdida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce ábstuli a te iniquitátem tuam; índuam te mutatóriis”. Et dixit: “Pónite cídarim mundam super caput eius”. Et posuérunt cídarim mundam super caput eius et induérunt eum véstibus; et ángelus Dómini stabat.
     Et contestabátur ángelus Dómini Iesum dicens: “Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si in viis meis ambuláveris et ministérium meum custodíeris, tu quoque iudicábis domum meam et custódies átria mea; et dabo tibi accéssum inter eos, qui nunc hic assístunt.
     Audi, Iesu sacérdos magne, tu et amíci tui, qui sedent coram te, quia viri portendéntes sunt: Ecce enim ego addúco servum meum Germen. Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lápidem unum septem óculi sunt; ecce ego cælábo sculptúram eius, ait Dóminus exercítuum, et áuferam iniquitátem terræ illíus in die una. In die illa, oráculum Dómini exercítuum, vocábit vir amícum suum subter vitem et subter ficum”.
     Et revérsus est ángelus, qui loquebátur in me, et excitávit me quasi virum, qui excitátur de somno suo. Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Vidi; et ecce candelábrum áureum totum, et ampúlla super caput ipsíus, et septem lucérnæ eius super illud, et septéna infusória lucérnis, quæ erant super caput eius. Et duæ olívæ super illud, una a dextris ampúllæ et una a sinístris eius”.
     Et respóndi et aio ad ángelum, qui loquebátur in me, dicens: “Quid sunt hæc, dómine mi?”. Et respóndit ángelus, qui loquebátur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt hæc?”. Et dixi: “Non, dómine mi”.
     Et respóndit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Dómini ad Zoróbabel dicens: Non in exércitu nec in róbore, sed in spíritu meo, dicit Dóminus exercítuum. Quis tu, mons magne, coram Zoróbabel? Eris in planum. Et edúcet lápidem primárium inter clamóres: Quam venústus! Et factum est verbum Dómini ad me dicens: Manus Zoróbabel fundavérunt domum istam et manus eius perfícient eam, et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos. Quis enim despéxit diem initiórum parvórum? Et lætabúntur et vidébunt lápidem stánneum in manu Zoróbabel. Septem illæ óculi sunt Dómini, qui discúrrunt in univérsa terra”.
     Et respóndi et dixi ad eum: “Quid sunt duæ olívæ istæ ad déxteram candelábri et ad sinístram eius?”. Et respóndi secúndo et dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivárum, qui duábus fístulis áureis effúndunt ex se aurum?”. Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt hæc?”. Et dixi: “Non, dómine mi”. Et dixit: “Isti sunt duo fílii ólei, qui assístunt Dominatóri univérsæ terræ”».

RESPONSORIUM

Ap 11, 4. cf. 3

R. Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra, * In conspéctu Dómini terræ stantes.
V. Dabit Dóminus duóbus téstibus suis et prophetábunt. * In conspéctu Dómini terræ stantes.

LECTIO ALTERA

Ex Quæstiónibus sancti Máximi Confessóris abbátis ad Thalássium

(Quaest. 63: PG 90, 667-670)

Lux quæ illuminat omnem hominem

     Lampas superimpósita candelábro patérna est veráque lux, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in mundum, Dóminus noster Iesus Christus, qui ex nobis nostrǽque carnis assumptióne lampas et factus est et nuncupátus; id est naturális et Patris sapiéntia sermóque, qui in Ecclésia Dei pia fide prædicátur, vitáque ex virtútis ratiónibus institúta mandatórum observatióne in géntibus exaltátur ac splendéscit, lucétque ómnibus qui in domo sunt (in isto scílicet mundo), quemádmodum ípsemet Deus ac Sermo quodam loco lóquitur: Nemo, inquit, accéndit lucérnam et ponit eam sub módio, sed super candelábrum; et lucet ómnibus qui in domo sunt: plane se ipse lucérnam vocans, quippe qui Deus cum esset per natúram, homo factus sit secúndum dispensatiónem.
     Atque id, puto, magnus quoque David intéllegens, lucérnam Dóminum vocávit, quibus ait: Lucérna pédibus meis lex tua, et lumen sémitis meis. Talis enim salvátor meus Deúsque est, qui ignorántiæ atque vítii discútiat ténebras, quam étiam ob causam Scriptúra lucérnam ipsum appellávit.
     Hic nimírum solus, lucérnæ more ignorántiæ discússa calígine, abactísque nequítiæ atque vítii ténebris, cunctis via salútis efféctus est: per virtútem ac sciéntiam ad Patrem eos ducens, qui, ut ipsum tamquam iustítiæ viam per divína mandáta incédant, in ánimum indúcunt. Candelábrum autem sanctam vocávit Ecclésiam, in qua per prædicatiónem Dei sermo lucens, quotquot hoc in mundo velut in quadam domo versántur, veritátis fulgóribus illústrat, ómnium mentem divína agnitióne adímplens.
     Sub quo módio tenéri nullo modo sermo sústinet, cui summo vértice collocári allúbeat ac magnitúdine decóris Ecclésiæ. Quámdiu enim sermo velut módio legis líttera cohibétur, cunctos sempitérna luce privávit; qui nimírum sensum ut seductórem nec nisi erróris capácem eáque vi prǽditum ut affínium dumtáxat córporum labem interitúmque percípiat, exúere satagéntibus, spiritálem contemplatiónem non prǽbeat; sed candelábro impósitus, Ecclésiæ scílicet, id est rationáli in spíritu cúltui, ut omnes illúminet.
     Líttera enim, nisi spiritáliter intellegátur, solum sensum habet, quo eius prolátio circumscríbitur, nec eórum quæ scripta sunt vis ad ánimum transíre sínitur.
     Ne ígitur lucérnam (ratiónem scílicet, quæ sciéntiæ lucem accéndit) contemplatiónis ac actiónis cultu accendéntes, sub módio ponámus; ne, velut qui sapiéntiæ inexplicábilem vim líttera circumscribámus, rei peragámur: sed super candelábrum (sanctam nimírum Ecclésiam) quæ, in veræ contemplatiónis celso vértice, divinórum cunctis dógmatum facem præténdat.

RESPONSORIUM

Io 12, 35b. 36; 9, 39a

R. Ambuláte, dum lucem habétis, ut non ténebræ vos comprehéndant. * Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis fiátis.
V. Ego in hunc mundum veni, ut qui non vident vídeant. * Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis fiátis.

ORATIO

Orémus:
Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter præstet esse inténtos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)