lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 october 2020
Pro O.P.: B. Benvenutæ Boiani, virginis, pro commemoratione


Die 4 maii anno 1255 Foriiulii [Cividale del Friuli] ortum habuit post sex sorores, gaudio recepta et « Benvenuta» vocata. Innocentiæ integritate florens, Sororibus de Pænitentia adnumerata, plurimas pro peccatorum conversione toleravit afflictiones. Ad sepulchrum S. P. Dóminici post votum sanata, impensius eius discipula effecta est, orationi et pænitentiæ assidue intenta. Obiit die 30 octobris 1292 et cultum illi tributum Clemens XIII confirmavit die 6 februarii 1765.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Sapiéntiæ

8, 1-21
Sapientia a Deo postulanda

     Attíngit Sapiéntia a fine usque ad finem fórtiter et dispónit ómnia suáviter. Hanc amávi et exquisívi a iuventúte mea et quæsívi sponsam mihi eam assúmere et amátor factus sum formæ illíus. Generositátem suam gloríficat contubérnium habens Dei, sed et ómnium Dóminus diléxit illam. Doctrix enim est disciplínæ Dei et eléctrix óperum illíus. Et si divítiæ sunt desiderábilis posséssio in vita, quid sapiéntia locuplétius, quæ operátur ómnia? Si autem sensus operátur, quis horum, quæ sunt, magis quam illa est ártifex? Et, si iustítiam quis díligit, labóres huius sunt virtútes: sobrietátem enim et prudéntiam docet, iustítiam et fortitúdinem, quibus utílius nihil est in vita homínibus. Et, si multam perítiam desíderat quis, scit prætérita et futúra cónicit, novit versútias sermónum et solutiónes ænígmatum, signa et monstra scit, ántequam fiant, et evéntus momentórum et témporum. Propósui ergo hanc addúcere mihi ad convivéndum, sciens quóniam erit mihi consiliária bonórum et consolátio sollicitúdinum et tǽdii. Habébo propter hanc claritátem ad turbas et honórem apud senióres iúvenis; acútus invéniar in iudício et in conspéctu poténtium admirábilis ero. Tacéntem me sustinébunt et loquéntem me respícient; et, sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Habébo per hanc immortalitátem et memóriam ætérnam his, qui post me futúri sunt, relínquam. Dispónam pópulos, et natiónes mihi erunt súbditæ; timébunt me audiéntes reges horréndi, in multitúdine vidébor bonus et in bello fortis. Intrans in domum meam, conquiéscam cum illa; non enim habet amaritúdinem conversátio illíus nec tǽdium convíctus illíus, sed lætítiam et gáudium. Hæc cógitans apud me et commémorans in corde meo quóniam immortálitas est in cognatióne sapiéntiæ, et in amicítia illíus delectátio bona, et in labóribus mánuum illíus divítiæ sine defectióne, et in certámine loquélæ illíus sapiéntia, et præcláritas in communicatióne sermónum ipsíus, circuíbam quǽrens, ut mihi illam assúmerem. Puer autem eram ingeniósus et sortítus sum ánimam bonam; quin pótius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinátum. Et, ut scivi quóniam áliter non possem esse cóntinens, nisi Deus det, — et hoc ipsum erat sapiéntiæ scire cuius esset hoc donum — ádii Dóminum et deprecátus sum illum.

RESPONSORIUM

Sap 7, 7. 8a; Iac 1, 5

R. Optávi et datus est mihi sensus; * Invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ, et præpósui illam regnis et sédibus.
V. Si quis vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo qui dat ómnibus affluénter et non impróperat, et dábitur ei. * Invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ, et præpósui illam regnis et sédibus.

LECTIO ALTERA

[**]

E scriptis fr. Domínici O’Daly, O.P.

(Initium, incrementa et exitus familiæ Geraldinorum, Desmoniæ comitum... ac persecutionis hæreticorum descriptio, Lisbonæ 1655, pp. 335-336)

Sola in me religionis catholicæ nota damnatur ad mortem1

     Verum ego non de ómnibus nostri Ordinis frátribus extrémo fídei agóne et certámine perémptis adhuc íntegram (quam nondum accépi) relatiónem fácere constítui, sed aliquórum illustrióris notæ ínteritum (cuius certam fidem accépi) paucis recensére óperæ prétium duxi.
     Primus ítaque ab ineúntis belli mótibus in arénam descéndit R. P. Fr. Petrus Higgins, prior convéntus Nascénsis, et verbi Dómini prædicátorexímius, ab hæréticis captus, ante Prorégem Hibérniæ Dublínii sístitur tamquam dogmatízans contra religiónem anglicánam, de seductióne pópuli accusátur, in cárcere aliquánto témpore deténtus, cum in illum authéntice probári nihil posset quo secúndum leges regni cápite plecténdus fuísset, libertátis usúra et munéribus magníficis a Prorége donándus declarátur, si abdicáta religióne Romána anglicánam sectam amplécti velit. Mane diéi quo ad patíbulum ducéndus erat, a Prorége destinátur núntius ad patrem in cárcere, benígna condítio propónitur; verum intrépidus et prudens pater respóndens “quasi venéficus incántas sapiénter”, “hódie, inquit, ad patíbulum ducor, nec ulli dúbium esse potest, quin natúra, mortis impátiens, vita nihil cárius exístimet, nec meæ me vitæ tǽdium ádeo urget ut ad mortem properáre cúpiam, nisi necéssitas cogat: sponsiónis suæ autógraphum ad me míttere dignétur Prorex, optiónem vitæ aut mortis penes me íntegram et inviolátam relínquens; ut si vitæ meæ cúpidus religiónem abdicávero, saltem ipsa mortis præséntia me a calúmnia quodámmodo excusáre videátur”.
     Prorex iam ratus hóminem consternátum et pæne victum, executiónem iubet, schédulam sponsiónis sub præmíssa conditióne signat, autógraphum mittit; ascendénti magnánimo patri primum gradum schédula porrígitur. Schédulam subrídens áccipit; exúltant hærétici, ad partes suas adscítum hóminem ductúri in triúmpho, forte et cathólici scándalum veréntur: verum homo Dei sui compos ascénsum non declínat, hilárior sursum nítitur, in apérto iam editóque vértice constitútus, chártulam a Prorége signátam manu ventíllans iniustítias hæreticórum oblóquitur confidénter, iudicémque suum de iníqua senténtia ex própria scriptúra condémnat, cathólicos circumstántes effátur in hunc modum:
     “Caríssimi fratres sanctæ Románæ Ecclésiæ cultóres, ex quo témpore in sævas adstántium hæreticórum manus íncidi, inédias longas, contumélias plúrimas et cárceres obscúros et fǽtidos pértuli; incérta mihi poenæ causa, dúbiam quoque martýrii palmam fecísse videbátur. Mártyrem enim non facit poena sed causa. Próvidens autem Deus omnípotens innocéntiæ meæ protéctor, dispónens ómnia suáviter ita rem gessit, ut quantúmvis sedúctor accusátus, aut legálibus regni crimínibus impetítus, hódie sola in me religiónis cathólicæ nota damnátur ad mortem. Ecce, ecce, authénticum innocéntiæ meæ testem, libéllum incolumitátis et sponsiónis prorégiæ autógraphum, quo amplissimórum múnerum cúmulus cum vitæ usúra profértur, si iam, iam, a religióne cathólica descívero. Deum autem testor, et hómines, quam secúrus et constans hæc réspuo, quam lubens et gaudens in et pro hac professióne hunc agónem ampléctor”.
     His dictis, proiécta e mánibus chártula ad amícum quendam, executórem iubet offícium suum præstáre. Excússo autem et vibráto deórsum córpore multísque désuper impúlsibus carníficis quassáto suóque tandem póndere, non parva quiéte pénsili, alto quodam suspírio erúctat “Deo grátias”; sicque delúsa Prorégis astútia et hæreticórum exspectatióne confúsa, migrávit.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 7, 14

R. Isti sunt triumphatóres et amíci Dei, qui contemnéntes iussa príncipum, meruérunt prǽmia ætérna. * Modo coronántur et accípiunt palmam.
V. Isti sunt, qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni. * Modo coronántur et accípiunt palmam.

Vel alia:

E scriptis fr. Domínici O’Daly, O.P.

(Initium, incrementa et exitus familiæ Geraldinorum, Desmoniæ comitum... ac persecutionis hæreticorum descriptio, Lisbonæ 1655, pp. 344-348)

Episcopus protestatur se velle collum dare si aliis expedire videatur

     Tertius in hoc órdine, etsi fere ómnium postrémus, si tempus spectes, nulli tamen méritis aut fama, vel in vita vel in morte, secúndus, fuit Teréntius, álias Albértus O’Brien ex provínciæ Hibérniæ Provinciáli, epíscopus Imolacénsis factus. Ex capítulo Románo anno 1664 rédiens Ulyssíponam celebérrimum Lusitániæ empórium, ad visitándos convéntus fratrum et moniálium Hibernórum sui Ordinis suǽque Provínciæ divértit, ibíque núntium de electióne suæ persónæ ad episcopátum Imolacénsem accépit, migrat in Hibérniam ut capítulum de successóre eligéndo índicet (...).
     Cum autem epíscopus factus esset tanto religiónis cathólicæ negótium agébat fervóre, ut quasi unus solus, et omnis homo, actitáre videbátur; et plus áliis cuiuscúmque status persónis ómnium hæreticórum in se furórem excitáverit, ideóque in obsessióne civitátis Limericénsis intercéptus perículum non evásit. Primo dux obséssor quadragínta mille aureórum donum, et incolumitátis et secúri commeátus fidem spondet quocúmque extra regnum ire vellet, si a sólita et operósa excitatióne pópuli desístere, et deditióni civitátis connivére velit; réspuit múnera hérous ánimus, fidem serváre et cursum consummáre beneplácitum. Quid fáceret lacessíta tyránni impróbitas? hunc cum áliis vigínti a quocúmque benefício non solum commeátus sed et incolumitátis éxcipit; obpignorávit ánimam suam, quia pellem pro pelle aut huius epíscopi aliorúmque reniténtium hóminum cápita cives ipsi deférre cogeréntur.
     Mota est quǽstio an lícitum esset trádere innocéntem tyránno obsidénti et peténti illum propter incolumitátem aliórum. Advocáto super hoc ducentórum ecclesiasticórum convéntu, vigínti quáttuor illustriórum hóminum patrocínium suscípere visum est, sed incássum: excipiúntur et réliqui omnes ecclesiástici. Síleo multa et pudénda, supérsunt hódie vivi testes, Ulyssíponæ, álibi et ubílibet. Epíscopus noster protestátur se velle collum dare si áliis expedíre videátur, rénuunt omnes álii ecclesiástici: ille secúre mortem sibi, hi frustra vitam áutumant. Inváluit tandem dedítio, et maior cívium pars: dictum cuíque ánimam suam liberáre, sibi quisque provídeat. Introducúntur hostes et captus epíscopus, a procéssu, a lite, a patrocínio exclúsus, ad patíbulum damnátus, láqueo suspénditur.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 6, 9-11

R. Sub altáre Dei audívi voces occisórum dicéntium: Quare non deféndis sánguinem nostrum? Et accepérunt divínum respónsum: * Adhuc sustinéte módicum tempus, donec impleátur númerus fratrum vestrórum.
V. Et datæ sunt illis síngulæ stolæ albæ: et dictum est illis: * Adhuc sustinéte módicum tempus, donec impleátur númerus fratrum vestrórum.

ORATIO

Orémus:
Grátiam nobis, Dómine, pæniténtiæ, oratiónis et humilitátis infúnde ut, Beátæ Benvenútæ vírginis imitatióne, carnem mortificántes spíritu vívere, et cæléstia iúgiter cogitántes, in te solo Deo réquiem et glóriam inveníre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)