lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 ianuarius 2021
Tempus nativitatis, hebd. II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.

Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:

Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.

O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!

Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:

Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
R. Qui emíttit elóquium suum in terra.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

62, 1-12
Propinquitas redemptionis

     Propter Sion non tacébo et propter Ierúsalem non quiéscam, donec egrediátur ut splendor iustítia eius, et salus eius ut lampas accendátur. Et vidébunt gentes iustítiam tuam et cuncti reges glóriam tuam; et vocáberis nómine novo, quod os Dómini nominábit. Et eris coróna glóriæ in manu Dómini et diadéma regni in manu Dei tui.
     Non vocáberis ultra Derelícta, et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta; sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, et terra tua Nupta, quia complácuit Dómino in te, et terra tua erit nupta. Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, ita ducent te fílii tui; ut gaudet sponsus super sponsam, ita gaudébit super te Deus tuus.
     Super muros tuos Ierúsalem constítui custódes; tota die et tota nocte, in perpétuo non tacébunt. Qui commonétis Dóminum, ne taceátis et ne detis siléntium ei, donec stabíliat et donec ponat Ierúsalem laudem in terra. Iurávit Dóminus in déxtera sua et in bráchio fortitúdinis suæ: «Non dabo tríticum tuum ultra cibum inimícis tuis, neque bibent fílii aliéni vinum tuum, in quo laborásti. Quia, qui collígerint illud, cómedent et laudábunt Dóminum, et qui vindémiam fécerint, illud bibent in átriis sanctuárii mei.
     Transíte, transíte per portas, paráte viam pópulo. Stérnite, stérnite sémitam, elígite lápides, eleváte signum ad pópulos». Ecce Dóminus audítum fecit in extrémis terræ: «Dícite fíliæ Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo et prǽmium eius coram illa. Et vocábunt eos Pópulus sanctus, Redémpti a Dómino; tu autem vocáberis Quæsíta, Cívitas non derelícta».

RESPONSORIUM

Is 62, 2-3

R. Vidébunt gentes iustítiam tuam, et cuncti reges glóriam tuam; * et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominábit.
V. Et eris coróna glóriæ in manu Dómini et diadéma regni in manu Dei tui. * Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominábit.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne in sancta Theophanía sancto Hippólyto presbýtero attribúto

(Nn. 2.6-8.10: PG 10, 854.858-859.862)

Aqua et Spiritus

     Ad Ioánnem venit Iesus, et baptísmum ab eo suscépit. O res digníssima admiratióne! Infinítum flumen, quod lætíficat civitátem Dei, exígua ablúitur aqua. Fons incomprehensíbilis, qui vitam ómnibus homínibus progérminat et término caret, a parvis et temporáriis aquis obrúitur.
     Qui ubíque præsens est nec usquam abest, incomprehensíbilis ángelis et ab hóminum conspéctu remótus, ad baptísmum accédit ut ipsi plácuit. Et ecce apérti sunt ei cæli, et vox facta est dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo complácui.
     Amátus amórem génerat, et lux immateriális lucem inaccessíbilem. Hic est qui Ioséphi nominátus est fílius, et meus est Unigénitus secúndum divínam esséntiam.
     Hic est Fílius meus diléctus: esúriens ille, qui innúmera alit mília; labórans, idémque récreans laborántes; non habens ubi caput reclínet suum, et ómnia gerens manu; qui pátitur, et ómnibus medétur passiónibus; qui cǽditur cólaphis, et mundum donat libertáte; qui in látere percútitur, et latus Adámi córrigit.
     Sed mentem, quæso, mihi accuráte inténdite: volo enim recúrrere ad fontem vitæ, et fontem medélas scaturiéntem contemplári.
     Pater immortalitátis immortálem Fílium ac Verbum in mundum misit, qui venit ad hómines, lotúrus eos aqua et Spíritu: et regeneratúrus ad ánimæ corporísque incorruptibilitátem, inspirávit in nos spíritum vitæ, et incorruptíbili armatúra nos índuit.
     Si ígitur homo factus immortális est, deus étiam erit. Si vero per aquam et Spíritum Sánctum a regeneratióne ex lavácro deus fit, comperítur étiam post resurrectiónem a mórtuis cohéres Christi esse.
     Igitur præcónis voce proclámo: Veníte, omnes tribus géntium, ad baptísmatis immortalitátem. Hæc est aqua cum Spíritu coniúncta, qua paradísus rigátur, terra pinguéscit, increméntum plantæ cápiunt, génerant animália; atque ut ómnia compéndio ampléctar, per quam regenerátus homo vivificátur, qua Christus baptizátus est, in quam Spíritus Sanctus colúmbæ spécie descéndit.
     Qui enim cum fide in hoc regeneratiónis lavácrum descéndit, renúntiat diábolo, et Christo se addícit; hostem ábnegat, at Christum Deum esse confitétur; servitútem éxuit, índuit adoptiónem; redit ex baptísmo spléndidus ut sol, rádios iustítiæ effúlgurans; quod vero máximum est, revértitur fílius Dei et Christi cohéres.
     Ipsi glória et poténtia cum sanctíssimo, bono et vivífico eius Spíritu, nunc sit et semper et in ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Io 1, 32.34.33

R. Vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum; * vidi, et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.
V. Qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est qui baptízat in Spíritu Sancto. * Vidi, et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.

ORATIO

Orémus:
Deus, cuius Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit, præsta, quǽsumus, ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)