[ Coniunctiones abscondere ]
19. ianuarius 2021, Feria III.
hebd. II
PER ANNUM, hebd. II Pro O.P.: B. Andræ de Peschiera, presbyteri, pro commemoratione
ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl. ad vesperas
ad completorium
Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
Errata
|
BREVIARIUM ROMANUM
Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz 19 ianuarius 2021 Pro O.P.: B. Andræ de Peschiera, presbyteri, pro commemoratione
Piscariæ, in Italia, natus est anno 1400 ex honestis parentibus de Benaci lacu [lago di Garda]. Habitum Ordinis sumpsit
in conventu Brixiensi [Brescia] Congregationis Lombardiæ, tempore quo regularis disciplina beati Antonii ab Ecclésia maxime floruit, et
studia perfecit iri conventu florentino S. Marci. Sacerdotio insignitus totam vitam in prædicatione transegit. Locus eius apostolatus fuit
præcipue Vallis Tellina, regio illa aspera et frigida Italiæ septentrionalis, quam sanctus Dominicus evangelizaverat extremis vitæ suæ annis.
Pedibus totam regionem percurrit spatio 45 annorum ex pauco vivens, apud pauperes pernoctans, super sarmenta semper dormiens, apostolicæ
caritatis zelo sibi concilians omnium animos. Mortuus est die 18 ianuarii 1485, senes 85 annorum in conventu Morbiniensi [Morbegno] quem
ædificandum curaverat. Eius cultum Pius VII die 26 septembris 1820 confirmavit.
AD OFFICIUM LECTIONIS
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
II
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
III
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
V.
Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R.
Quia præcéptis tuis crédidi.
LECTIO PRIOR
De libro Deuteronómii
6, 4-25
Lex dilectionis
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba hæc, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo, et
inculcábis ea fíliis tuis et loquéris ea sedens in domo tua et ámbulans in itínere, decúmbens atque consúrgens;
et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque quasi appénsum quid inter óculos tuos, scribésque ea in póstibus
domus tuæ et in portis tuis.
Cumque introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, pro qua iurávit pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret
tibi, civitátes magnas et óptimas, quas non ædificásti, domos plenas cunctárum opum, quas non implevísti, cistérnas,
quas non fodísti, vinéta et olivéta, quæ non plantásti, et coméderis et saturátus fúeris, cave diligénter, ne
obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis: Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies
ac per nomen illíus iurábis.
Non íbitis post deos aliénos, de diis géntium, quæ in circúitu vestro sunt, quóniam Deus æmulátor Dóminus Deus tuus
in médio tui; nequándo irascátur furor Dómini Dei tui contra te et áuferat te de superfície terræ. Non tentábitis
Dóminum Deum vestrum, sicut tentástis in Massa. Custodíte mandáta Dómini Dei vestri ac testimónia et præcépta, quæ
præcépit tibi; et fac, quod rectum est et bonum in conspéctu Dómini, ut bene sit tibi, et ingréssus possídeas terram
óptimam, de qua iurávit Dóminus pátribus tuis, ut deléret omnes inimícos tuos coram te, sicut locútus est Dóminus.
Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimónia hæc et præcépta atque iudícia, quæ
præcépit Dóminus Deus noster vobis?”, dices ei: “Servi erámus pharaónis in Ægýpto, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto
in manu forti fecítque signa atque prodígia magna et péssima in Ægýpto contra pharaónem et omnem domum illíus in
conspéctu nostro; et edúxit nos inde, ut introdúctis daret terram, super qua iurávit pátribus nostris. Præcepítque
nobis Dóminus, ut faciámus ómnia præcépta hæc et timeámus Dóminum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diébus
vitæ nostræ, sicut est hódie. Erítque iustítia nobis, si custodiérimus et fecérimus ómnia mandáta hæc coram Dómino
Deo nostro, sicut mandávit nobis”».
RESPONSORIUM
Ps 19, 8.9b; Rom 13, 8b.10b
R.
Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. *
Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
V.
Qui díligit próximum, legem implévit; plenitúdo legis est diléctio.
* Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
(Presbyterorum ordinis, n. 12)
Presbyterorum ad perfectionem vocatio
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
1 Th 2, 8; Gal 4, 19
R.
Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: *
Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V.
Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. *
Quóniam caríssimi nobis facti estis.
ORATIO
Orémus:
Pro papa:
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum N.,
cuncto pópulo tuo præésse ac verbo et exémplo prodésse voluísti, eódem intercedénte, pastóres Ecclésiæ tuæ cum grégibus sibi
commíssis custódi et dírige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Pro epíscopo:
Deus, qui beátum N.,
divína caritáte flagrántem, fidéque, quæ vincit mundum, insígnem, sanctis pastóribus mirabíliter aggregásti, præsta, quǽsumus, ut, ipso
intercedénte, nos quoque, in fide et caritáte perseverántes, eius glóriæ consórtes fíeri mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Pro fundatore Ecclesiæ
Deus, qui beáti (epíscopi)
N. prædicatióne patres nostros vocásti in admirábile Evangélii lumen, fac, ut, eius intercessióne, crescámus in grátia et cognitióne Dómini
nostri Iesu Christi, Fílii tui. Qui vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Pro pastore:
Deus, fidélium lumen et pastor animárum, qui beátum (epíscopum)
N., in Ecclésia posuísti, ut oves tuas verbo pásceret et informáret exémplo, da nobis, eius intercessióne, et fidem serváre, quam verbo
dócuit, et viam sequi, quam exémplo monstrávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, qui beátum N.
ad pascéndum pópulum tuum spíritu veritátis et dilectiónis implevísti, præsta, ut, cuius festivitátem venerándo ágimus, eius imitatióne
proficiámus et intercessióne sublevémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Pro missionario:
Deus, cuius ineffábili misericórdia beátus N.
evangelizávit investigábiles divítias Christi, da nos, eius intercessióne, créscere in sciéntia tua, et, in omni ópere bono fructificántes,
secúndum Evangélii veritátem coram te fidéliter ambuláre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam,
tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio
Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
BREVIARIUM ROMANUM
textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)
|