lat

BREVIARIUM ROMANUM

31 iulius 2021
S. Ignatii de Loyola, presbyteri, memoria


Natus est anno 1491 Loyolæ in Cantabria; in aula regia et in militia vitam egit; postea ad Deum conversus, Lutetiæ Parisiorum studia theologica complevit et primos socios sibi adscivit, quos postea Romæ in Societatem constituit. Fructuosum exercuit apostolatum et opera conscribendo et discipulos instituendo, qui de Ecclesiæ instauratione optime meriti sunt. Mortuus est Romæ anno 1556.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

12, 14 – 13, 13
Proxima Apostoli visitatio ad Corinthiorum emendationem

     Fratres: Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos et non ero gravis vobis; non enim quæro, quæ vestra sunt, sed vos, nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. Ego autem libentíssime impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris. Si plus vos díligo, minus díligar?
     Esto quidem, ego vos non gravávi; sed cum essem astútus, dolo vos cepi. Numquid per áliquem eórum, quos misi ad vos, circumvéni vos? Rogávi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvénit? Nonne eódem spíritu ambulávimus? Nonne iísdem vestígiis?
     Olim putátis quod excusémus nos apud vos? Coram Deo in Christo lóquimur; ómnia autem, caríssimi, propter vestram ædificatiónem. Tímeo enim, ne forte, cum vénero, non quales volo, invéniam vos, et ego invéniar a vobis, qualem non vultis, ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint; ne íterum, cum vénero, humíliet me Deus meus apud vos, et lúgeam multos ex his, qui ante peccavérunt et non egérunt pæniténtiam super immundítia et fornicatióne et impudicítia, quam gessérunt.
     Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum. Prædíxi et prædíco, ut præsens bis et nunc absens his, qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam, quóniam experiméntum quǽritis eius, qui in me lóquitur, Christi, qui in vos non infirmátur, sed potens est in vobis. Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vos.
     Vosmetípsos tentáte, si estis in fide; ipsi vos probáte. An non cognóscitis vos ipsos quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte réprobi estis. Spero autem quod cognoscétis quia nos non sumus réprobi. Orámus autem Deum, ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti pareámus, sed ut vos, quod bonum est, faciátis, nos autem ut réprobi simus. Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte. Gaudémus enim, quando nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis; hoc et orámus, vestram consummatiónem. ídeo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi, in ædificatiónem et non in destructiónem.
     De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini ínvicem, idem sápite, pacem habéte, et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum. Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos sancti omnes.
     Grátia Dómini Iesu Christi et cáritas Dei et communicátio Sancti Spíritus cum ómnibus vobis.

RESPONSORIUM

2 Cor 13, 11; Phil 4, 7

R. Gaudéte, perfécti estóte, pacem habéte, * Et Deus dilectiónis et pacis, erit vobíscum.
V. Pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra in Christo Iesu. * Et Deus dilectiónis et pacis, erit vobíscum.

LECTIO ALTERA

Ex Actis a Ludovíco Consálvo ex ore sancti Ignátii excéptis

(Cap. 1, 5-9: Acta Sanctorum Iulii, 7 [1868], 647)

Probate spiritus si ex Deo sint

     Cum esset inánium librórum mendaciúmque lectióni deditíssimus, qui sunt de egrégiis illústrium virórum gestis inscrípti; ubi se incólumem sensit, Ignátius nonnúllos ex iis, falléndi témporis grátia, sibi dari popóscit. At in ea domo nullus eius géneris liber invéntus est; quare illi is datus fuit, cui «Vita Christi» est títulus, et alter, qui «Flos sanctórum» inscríbitur, atque hi pátria lingua.
     Horum ígitur lectióne frequénti afféctum sibi nonnúllum comparávit erga res eas, quæ illic scriptæ habebántur. Nonnúmquam étiam ab horum lectióne ánimum ad eas res cogitándas transferébat, quas superióri témpore légerat; nonnúmquam ad inánia illa ánimi sensa, quæ ante cogitáre erat sólitus, multáque huiúsmodi, prout illi sese obtulíssent.
     Aderat ínterim divína misericórdia, quæ ex lectióne recénti his cogitatiónibus álias subiciébat. Cum enim vitam Christi Dómini nostri ac sanctórum légeret, tum apud se cogitábat, secúmque ita colligébat: «Quid si ego hoc ágerem, quod fecit beátus Francíscus? quid si hoc, quod beátus Domínicus?». Atque ita multa ánimo tractábat. Perstábant autem hæ cogitatiónes satis diu, ac deínde, rebus áliis interpósitis, inánia illa et sæculária succedébant, quæ et ipsa longo témporis spátio protrahebántur. Diu ista cogitatiónum succéssio illum detínuit.
     Sed in his cogitatiónibus hoc discrímen erat, quod, cum sæculáribus inténderet, magna voluptáte capiebátur; at ubi fessus destitísset, mæstum se atque áridum sentiébat; cum vero de rigóribus sectándis, quibus usos viros sanctos animadvertébat, cogitáret, non tunc solum cum ea ánimo versábat, voluptátem ánimo capiébat, sed ubi deposuísset, lætum se inveniébat. Ipse tamen discrímen hoc nec animadvertébat, nec æstimábat, donec apértis quodam die mentis eius óculis, mirári cœpit discrímen hoc, ipsa rei experiéntia intéllegens, ex uno cogitatiónum génere sibi mæstítiam, ex áltero lætítiam relínqui. Atque hæc prima fuit ratiocinátio, quam de rebus divínis colligábat. Post autem, cum in spiritália exercítia fuísset ingréssus, hinc primum illustrári cœpit ad intellegéndum quod de spirítuum diversitáte suos dócuit.

RESPONSORIUM

1 Petr 4, 11. 8a

R. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte quam largítur Deus, * Ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum.
V. Ante ómnia mútuam caritátem contínuam habéntes, * Ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui, ad maiórem tui nóminis glóriam propagándam, beátum Ignátium in Ecclésia tua suscitásti, concéde, ut, eius auxílio et imitatióne certántes in terris, coronári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)