lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 ianuarius 2022
S. Agnetis, virginis et martyris, memoria


Altera medietate sæculi III, vel probabilius initio sæculi IV, Romæ martyr occubuit. Papa Damasus eius sepulcrum carmine ornavit, multique Patres, post Sanctum Ambrosium, eam laudationibus prosecuti sunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Igne divíni rádians amóris
córporis sexum superávit Agnes,
et super carnem potuére carnis
  claustra pudícæ.

Spíritum celsæ cápiunt cohórtes
cándidum, cæli super astra tollunt;
iúngitur Sponsi thálamis pudíca
  sponsa beátis.

Virgo, nunc nostræ miserére sortis
et, tuum quisquis célebrat tropǽum,
ímpetret sibi véniam reátus
  atque salútem.

Redde pacátum pópulo precánti
príncipem cæli dominúmque terræ,
donet ut pacem pius et quiétæ
  témpora vitæ.

Láudibus mitem celebrémus Agnum,
casta quem sponsum sibi legit Agnes,
astra qui cæli moderátur atque
  cuncta gubérnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

10, 12 – 11, 9. 26-28
Deus solus eligendus

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Et nunc, Israel, quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua custodiásque mandáta Dómini et præcépta eius, quæ ego hódie præcípio, ut bene sit tibi? En Dómini Dei tui cælum est et cælum cæli, terra et ómnia, quæ in ea sunt; et tamen pátribus tuis conglutinátus est Dóminus et amávit eos elegítque semen eórum post eos, id est vos, de cunctis géntibus, sicut hódie comprobátur.
     Circumcídite ígitur præpútium cordis vestri et cervícem vestram, ne indurétis ámplius, quia Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum et Dóminus dominántium, Deus magnus, potens et terríbilis, qui persónam non áccipit, nec múnera, facit iudícium pupíllo et víduæ, amat peregrínum et dat ei victum atque vestítum. Et vos ergo amáte peregrínos, quia et ipsi fuístis ádvenæ in terra Ægýpti. Dóminum Deum tuum timébis et ei sérvies, ipsi adhærébis iurabísque in nómine illíus. Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnália et terribília, quæ vidérunt óculi tui. In septuagínta animábus descendérunt patres tui in Ægýptum; et ecce nunc multiplicávit te Dóminus Deus tuus sicut astra cæli.
     Ama ítaque Dóminum Deum tuum et custódi observatiónem eius et præcépta, iudícia atque mandáta omni témpore.
     Cognóscite hódie, quæ ignórant fílii vestri, qui non vidérunt disciplínam Dómini Dei vestri, magnália eius et robústam manum extentúmque bráchium, signa et ópera, quæ fecit in médio Ægýpti pharaóni regi et univérsæ terræ eius omníque exercítui Ægyptiórum et equis ac cúrribus; quómodo operúerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequeréntur, et deléverit eos Dóminus usque in præséntem diem; vobísque, quæ fécerit in solitúdine, donec venirétis ad hunc locum; et Dathan atque Abíron fíliis Eliab, qui fuit fílius Ruben, quos apérto ore suo terra absórbuit cum dómibus et tabernáculis et univérsa substántia eórum, quam habébant in médio Israel.
     Oculi vestri vidérunt ómnia ópera Dómini magna, quæ fecit, ut custodiátis univérsa mandáta, quæ ego hódie præcípio vobis, ut roborémini et possítis introíre et possidére terram, ad quam ingredímini, multóque in ea vivátis témpore, quam sub iuraménto pollícitus est Dóminus pátribus vestris et sémini eórum, lacte et melle manántem.
     En propóno in conspéctu vestro hódie benedictiónem et maledictiónem: benedictiónem, si obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, quæ ego hódie præcípio vobis; maledictiónem, si non obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, sed recesséritis de via, quam ego nunc osténdo vobis, et ambulavéritis post deos aliénos, quos ignorátis».

RESPONSORIUM

1 Io 4, 19; 5, 3; 2, 5a

R. Nos dilígimus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta eius servémus; * Et mandáta eius grávia non sunt.
V. Qui servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.* Et mandáta eius grávia non sunt.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De virgínibus

(Lib. 1, cap. 2. 5. 7-9; PL 16 [edit. 1845], 189-191)

Nondum idonea pœnæ et iam matura victoriæ

     Natális est vírginis, integritátem sequámur; natális est mártyris, hóstias immolémus. Natális est sanctæ Agnétis. Hæc duódecim annórum martýrium fecísse tráditur. Quo detestabílior crudélitas, quæ nec minúsculæ pepércit ætáti, immo magna vis fídei, quæ étiam ab illa testimónium invénit ætáte.
     Fuítne in illo corpúsculo vúlneri locus? Et quæ non hábuit quo ferrum recíperet, hábuit quo ferrum vínceret. At istíus ætátis puéllæ torvos étiam vultus paréntum ferre non possunt, et acu distrícta solent puncta flere quasi vúlnera.
     Hæc inter cruéntas carníficum impávida manus, hæc stridéntium grávibus immóbilis tráctibus catenárum, nunc furéntis mucróni mílitis totum offérre corpus, mori adhuc néscia, sed paráta; vel si ad aras invíta raperétur, téndere Christo inter ignes manus atque in ipsis sacrílegis focis trophǽum Dómini signáre victóris; nunc ferrátis colla manúsque ambas insérere néxibus, sed nullus tam ténuia membra póterat nexus inclúdere.
     Novum martýrii genus? Nondum idónea pœnæ et iam matúra victóriæ; certáre diffícilis, fácilis coronári; magistérium virtútis implévit, quæ præiudícium vehébat ætátis. Non sic ad thálamum nupta properáret, ut ad supplícii locum læta succéssu, gradu festína virgo procéssit, non intórto crine caput compta sed Christo; non flósculis redimíta, sed móribus.
     Flere omnes, ipsa sine fletu. Mirári pleríque quod tam fácile vitæ suæ pródiga, quam nondum háuserat, iam quasi perfúncta donáret. Stupére univérsi quod iam Divinitátis testis exsísteret, quæ adhuc árbitra sui per ætátem esse non posset. Effécit dénique ut ei de Deo crederétur cui de hómine adhuc non crederétur, quia quod ultra natúram est, de Auctóre natúræ est.
     Quanto terróre egit cárnifex ut timerétur, quantis blandítiis ut suadéret, quantórum vota ut sibi ad núptias perveníret. At illa: «Et hæc Sponsi iniúria est exspectáre placitúrum; qui me sibi prior elégit, accípiet. Quid, percússor, moráris? Péreat corpus, quod amári potest óculis, quibus nolo». Stetit, orávit, cervícem infléxit.
     Cérneres trepidáre carníficem, quasi ipse addíctus fuísset; trémere percussóris déxteram, pallére ora aliéno timéntis perículo, cum puélla non timéret suo. Habétis ígitur in una hóstia duplex martýrium, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit et martýrium obtínuit.

RESPONSORIUM


R. Diem festum beátæ Agnétis celebrémus, quáliter passa sit ad memóriam revocémus; * in iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.
V. Solum enim vitæ diléxit Auctórem. * In iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)