lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 maius 2023
S. Augustini Cantuariensis, episcopi, memoria ad libitum


E monasterio S. Andreæ in Urbe anno 597 in Angliam missus est a sancto Gregorio Magno ad Evangelium prædicandum. A rege Ethelberto adiutus et episcopus Cantuariensis factus, multos ad fidem convertit et nonnullas constituit Ecclesias, præsertim in regno Cantiæ. Mortuus est die 26 maii circa annum 605.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

Epístola tértia beáti Ioánnis apóstoli

In veritate ambulemus

     Présbyter Gaio caríssimo, quem ego díligo in veritáte.
     Caríssime, in ómnibus exópto próspere te ágere et valére, sicut próspere agit ánima tua. Nam gavísus sum valde veniéntibus frátribus et testimónium perhibéntibus veritáti tuæ, quómodo tu in veritáte ámbules. Maius horum non hábeo gáudium, quam ut áudiam fílios meos in veritáte ambuláre.
     Caríssime, fidéliter facis, quidquid operáris in fratres et hoc in peregrínos, qui testimónium reddidérunt caritáti tuæ in conspéctu ecclésiæ. Bene fácies subvéniens illis in via digne Deo; pro nómine enim profécti sunt, nihil accipiéntes a gentílibus. Nos ergo debémus subleváre huiúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis.
     Scripsi áliquid ecclésiæ; sed is, qui amat primátum gérere in eis, Diótrephes, non récipit nos. Propter hoc, si vénero commonébo eius ópera, quæ facit verbis malígnis gárriens in nos; et quasi non ei ista suffíciant, nec ipse súscipit fratres et eos, qui cúpiunt, próhibet et de ecclésia éicit.
     Caríssime, noli imitári malum, sed quod bonum est. Qui benéfacit, ex Deo est; qui maléfacit non vidit Deum.
     Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus et ab ipsa veritáte; sed et nos testimónium perhibémus, et scis quóniam testimónium nostrum verum est.
     Multa hábui scríbere tibi, sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi; spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur.
     Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim.

RESPONSORIUM

3 Io 11; srov. 1 Petr 4,15-16

R. Noli imitári malum, sed quod bonum est. * Qui benéfacit, ex Deo est, allelúia.
V. Hæc est grátia, si propter consciéntiam sústinet quis tristítias. * Qui benéfacit, ex Deo est, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Gregórii Magni papæ

(Lib. 11, 36: MGH, 1899, Epistolae, 2, 305-306)

Gens Anglorum sanctæ fidei luce perfusa est

     Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, quia granum fruménti mórtuum est cadens in terram, ne solum regnáret in cælo, cuius morte vívimus, cuius infirmitáte roborámur, cuius passióne a passióne erípimur, cuius amóre in Británnia fratres quǽrimus quos ignorámus, cuius múnere, quos nesciéntes quærebámus, invenímus.
     Quis autem narráre suffíciat quanta hinc lætítia in ómnium corde fidélium fúerit exórta, quod gens Anglórum, operánte omnipoténtis Dei grátia et tua fraternitáte laboránte, expúlsis errórum ténebris, sanctæ fídei luce perfúsa est, quod mente integérrima iam calcat idóla, quibus prius vesáno timóre subiacébat, quod omnipoténti Deo puro corde substérnitur, quod a pravi óperis lápsibus sanctæ prædicatiónis régulis ligátur, quod præcéptis divínis ánimo súbiacet et intelléctu sublevátur, quod usque ad terram se in oratióne humíliat, ne mente iáceat in terra. Cuius hoc opus est, nisi eius qui ait: Pater meus usque nunc operátur, et ego óperor?
     Qui ut mundum osténderet non sapiéntia hóminum, sed sua se virtúte convértere, prædicatóres suos, quos in mundum misit, sine lítteris elégit, hæc étiam modo fáciens, quia in Anglórum gentem fórtia dignátus est per infírmos operári. Sed est in isto dono cælésti, frater caríssime, quod cum magno gáudio vehementíssime débeat formidári.
     Scio enim quia omnípotens Deus, per dilectiónem tuam in gente quam éligi vóluit, magna mirácula osténdit. Unde necésse est, ut de eódem dono cælésti, et timéndo gáudeas, et gaudéndo pertiméscas: gáudeas vidélicet, quia Anglórum ánimæ per exterióra mirácula ad interiórem grátiam pertrahúntur; pertiméscas vero, ne, inter signa quæ fiunt, infírmus ánimus in sui præsumptióne se élevet, et, unde foras in honóre attóllitur, inde per inánem glóriam intus cadat.
     Meminísse étenim debémus quod discípuli cum gáudio a prædicatióne redeúntes, dum cælésti magístro dícerent: Dómine, in nómine tuo étiam dæmónia nobis subiécta sunt, prótinus audiérunt: Nolíte gaudére super hoc, sed pótius gaudéte quia nómina vestra scripta sunt in cælo.

RESPONSORIUM

Phil 3, 17; 4, 9; 1 Cor 1, 10a

R. Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos: * Quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.
V. Obsecro vos, per nomen Dómini nostri Iesu Christi, ut idípsum dicátis omnes. * Quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáti Augustíni epíscopi prædicatióne Anglórum gentes ad Evangélium perduxísti, tríbue, quǽsumus, ut eius labórum fructus in Ecclésia tua perénni fecunditáte persístant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)