lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 iunius 2023
SS. Marcellini et Petri, martyrum, memoria ad libitum


Eorum martyrium, in persecutione Diocletiani susceptum, testatur Damasus papa, qui rem ab ipso carnifice hausit. Capite plexi sunt in quodam nemore, sed eorum corpora translata et sepulta fuere in cœmeterio Ad duas lauros via Labicana, ubi super eorum sepulcrum basilica erecta est post pacem ab Ecclésia adeptam.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

12, 1-25
Iob exponit Dei dominium supra omnem humanam sapientiam esse

     Respóndens Iob dixit: «Ergo vos estis soli hómines, et vobíscum moriétur sapiéntia. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inférior vestri sum; quis enim hæc, quæ nostis, ignórat? Qui deridétur ab amíco suo sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum; deridétur enim iusti intégritas. Lampas contémpta apud cogitatiónes eórum qui secúri sunt, paráta iis, qui vacíllant pede. Tranquílla sunt tabernácula prædónum, et secúra iis, qui próvocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. Nimírum intérroga iuménta, et docébunt te, et volatília cæli, et indicábunt tibi. Lóquere terræ, et docébit te; et narrábunt pisces maris. Quis ignórat in ómnibus his quod manus Dómini hoc fécerit? In cuius manu ánima omnis vivéntis et spíritus univérsæ carnis hóminis. Nonne auris verba diiúdicat, et palátum cibum sibi gustat? In sénibus est sapiéntia et in longævis prudéntia. Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. Si destrúxerit, nemo est, qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est, qui apériat. Si continúerit aquas, aréscent; et, si emíserit eas, subvértent terram. Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia; ipse novit et decipiéntem et eum, qui decípitur. Indúcit consiliários spoliátos et iúdices in stupórem. Bálteum regum dissólvit et præcíngit fune renes eórum. Indúcit sacerdótes spoliátos et optimátes supplántat; commútans lábium verácium et doctrínam senum áuferens. Effúndit despectiónem super príncipes et cíngulum fórtium reláxat. Qui revélat profúnda de ténebris et prodúcit in lucem umbram mortis. Qui multíplicat gentes et perdit eas et subvérsas in íntegrum restítuit. Qui immútat cor príncipum pópuli terræ et décipit eos et erráre eos fáciet per ínvium desértum. Palpábunt quasi in ténebris et non in luce, et erráre eos fáciet quasi ébrios».

RESPONSORIUM

Iob 12, 13. 14; 23, 13

R. Apud Deum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.
V. Ipse enim solus est, et quis repéllet eum? Quodcúmque vóluit, hoc fecit. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.

LECTIO ALTERA

Ex Exhortatióne Orígenis presbýteri ad martýrium

(Nn. 41-42: PG 11, 618-619)

Socii passionum Christi, socii erunt et consolationis

     Si a morte transívimus ad vitam, eo quod ab infidelitáte ad fidem transiérimus, ne mirémur si nos odit mundus. Nemo enim qui a morte ad vitam non transíerit, sed remánserit in morte, eos amáre potest qui transiérunt a tenebrósa mortis, ut ita dicam, domo ad ædifícia lucis vitæ, vivis ex lapídibus compléta.
     Pro nobis pósuit ánimam suam Iesus, et nos ígitur ponámus eam, non dicam pro ipso, sed pro nobis, opínor autem pro iis qui martýrio nostro ædificándi sunt.
     Adest nobis tempus, christiáne, gloriándi. Ait enim: Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quia tribulátio patiéntiam operátur; patiéntia autem probatiónem; probátio autem spem; spes vero non confúndit. Tantum cáritas Dei diffúsa sit in córdibus nostris per Spíritum Sanctum.
     Si, sicut abúndant passiónes Christi, ita per Christum abúndat consolátio, summa alacritáte passiónes Christi suscipiámus, et abúndent illæ in nobis, si abundántem consolatiónem appétimus, quam consequéntur omnes qui lugent; forte non ex æquo: si enim æquális consolátio esset, non esset scriptum: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, sic abúndat et consolátio nostra.
     Qui sócii passiónum sunt, proportióne passiónum quas cum Christo partiúntur, sócii erunt et consolatiónis. Hæc ab illo díscitis, qui confidénter dixit: Sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
     Ait autem per Prophétam Deus: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Quodnam ígitur áliud tempus accéptius quam cum, propter nostram erga Deum in Christo pietátem, sub custódiam in pompa incedéntes in mundo, sed triumphántes pótius quam triumpháti, abdúcimur?
     Mártyres enim Christi cum ipso exspóliant principátus et potestátes, cum ipso triúmphant illos, ut cum sócii fúerint passiónum eius, et sic in iis quæ patiéndo fórtiter gessit, partem hábeant. Quæ autem ália perínde dies salútis est ac illa qua hinc tali modo excéditis?
     Sed, óbsecro, némini date ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum, sed in ómnibus exhibeátis vosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, dicéntes: Et nunc quæ est exspectátio mea, nonne Dóminus?

RESPONSORIUM

Eph 6, 12. 14a. 13

R. Non est nobis colluctátio advérsus sánguinem et carnem, sed advérsus principátus et potestátes, contra spiritália nequítiæ in cæléstibus; * state ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.
V. Accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et, ómnibus perféctis, stare. * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, præsta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)