lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iulius 2018
Pro O.P.: Ioannis de Koln presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria


Ioannes Heer, catholicæ veritatis et pastoralis caritatis præclarus testis, natus est in Germania, initio sǽculi XVI. Frater fuit conventus Coloniensis, et a suis superioribus instanter postulavit Hollandiam petendi ut catholicos, qui sub dura persecutione calviniana erant, sublevaret. Cum ibidem parochi munere Hornariensis ecclesiæ fungeretur, ab hæreticis captus, martyr occubuit strangulatus suspendio extra muros civitatis Brielle ad Mosam, in Hollandia meridionali, ad mediam noctem inter 8 et 9 iulii 1572, una cum aliis 18 presbyteris et religiosis a proximiore civitate Gorcum maiori ex parte provenientibus. Qui omnes pro catholica veritate circa Eucharistiam et Romani Pontificis primatum in Ecclésia pariter laqueo suspensi sunt; eorumdem corpora membratim discerpta. Clemens X die 24 novembris 1675 illum et socios sollemni ritu beatificavit; Pius IX die 29 iunii 1867 sanctos proclamavit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Nocte iam pulsa, rutilántis astri
splendor illústrat púgilum triúmphos,
qui modo in campo cecidére fortes
  gorcomiénsi.

Mártyrum surgit nova turma: crescit
mílitum Christi píetas et ardor,
scútaque invíctæ fídei tenéntes,
  fórtiter instant.

Tu, Deus, clamant, hómini parásti
cǽlicum panem, solidáque in arce,
Christe, tu Petro fídei dedísti
  esse magístrum.

Iam phalanx pergit generósa morti
óbviam; Iesum vocat hic, Maríam
alter implórat, moriénte Matrem
  ore salútans.

Sic diem fortes óbeunt suprémum,
hostis insáni fera vis triúmphat,
membra spargúntur temeráta, terram
  sanguis inúndat.

Sit Patri virtus, honor et potéstas,
Fílio sit laus párilis per ævum,
Flámini sancto résonent perénni
  cántica voce. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1

Ser. A: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita et per Christum abúndat consolátio nostra.

Ser. B: Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia, ut hærédes fíerent in domo Dómini.

Psalmus 41 (42)
Desiderium Domini et templi eius

Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ. (Ap 22, 17)

2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
      ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
3  Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *
      quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? –

4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
      dum dícitur mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?"
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; †
      quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis *
      usque ad domum Dei,
   in voce exsultatiónis et confessiónis, *
      multitúdinis festa celebrántis. –

6 Quare tristis es, ánima mea, *
      et quare conturbáris in me?
   Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
      salutáre vultus mei et Deus meus. –

7 In meípso ánima mea contristáta est; †
      proptérea memor ero tui *
      de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
      omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. –

9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
      et nocte cánticum eius apud me est: *
      orátio ad Deum vitæ meæ.
10 Dicam Deo: *
       "Suscéptor meus es.
    Quare oblítus es mei, †
       et quare contristátus incédo, *
       dum afflígit me inimícus?"
11 Dum confringúntur ossa mea, †
       exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *
       dum dicunt mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?" –

12 Quare tristis es, ánima mea, *
       et quare conturbáris in me?
    Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
       salutáre vultus mei et Deus meus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1

Ser. A: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita et per Christum abúndat consolátio nostra.

Ser. B: Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia, ut hærédes fíerent in domo Dómini.

Ant. 2

Ser. A: Veritátis verbum Christi tenens, sacraménto et fundaménto fídei, sánguine fuso, méruit adhærére.

Ser. B: Ecce merces sanctórum copiósa est apud Deum: ipsi vero mórtui sunt pro Christo et vivent in ætérnum.

Canticum
Supplicatio pro sancta civitate Ierusalem
Sir 36, 1-7. 13-16
Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum (Io 17, 3).

1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos *
      et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum;
2 et immítte timórem tuum super gentes, *
      quæ non exquisiérunt te,
   ut cognóscant quia non est Deus nisi tu *
      et enárrent magnália tua. –

3 Alleva manum tuam super gentes aliénas, *
      ut vídeant poténtiam tuam.
4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis *
      sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
5 ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus, *
      quóniam non est Deus præter te, Dómine.
6 Innova signa et ítera mirabília, *
7     glorífica manum et firma bráchium dextrum. –

13 Cóngrega omnes tribus Iacob,*
       et hereditábis eos sicut ab inítio.
    Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum,*
14      et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.
15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, *
       Ierúsalem, loco requiéi tuæ.
16 Reple Sion maiestáte tua *
       et glória tua templum tuum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2

Ser. A: Veritátis verbum Christi tenens, sacraménto et fundaménto fídei, sánguine fuso, méruit adhærére.

Ser. B: Ecce merces sanctórum copiósa est apud Deum: ipsi vero mórtui sunt pro Christo et vivent in ætérnum.

Ant. 3

Ser. A: Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam quæ revelábitur in nobis.

Ser. B: Hi sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3

Ser. A: Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam quæ revelábitur in nobis.

Ser. B: Hi sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

LECTIO BREVIS

Col 1, 24-25
Gáudeo in passiónibus pro vobis et adímpleo ea, quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore eius, quod est Ecclésia, cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei.

RESPONSORIUM BREVE
V. Lavérunt stolas suas * in sánguine Agni.
R. Lavérunt stolas suas * in sánguine Agni.
V. Et dedit illis Dóminus nomen sanctum glóriæ.
R. In sánguine Agni.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lavérunt stolas suas * in sánguine Agni.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Fluénta grátiæ propinávit pópulo Ioánnes, et stolam glóriæ accépit cum sóciis in consummatióne virtútis.
Vel, præsertim in cantu:
Memor sit Dóminus sacrifícii nostri, et holocáustum nostrum pingue fiat.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Fluénta grátiæ propinávit pópulo Ioánnes, et stolam glóriæ accépit cum sóciis in consummatióne virtútis.
Vel, præsertim in cantu:
Memor sit Dóminus sacrifícii nostri, et holocáustum nostrum pingue fiat.

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
     Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui in beatórum Ioánnis et sociórum glorióso martýrio mirum fídei ac fortitúdinis exémplum nobis præbes, concéde quǽsumus ut, eórum præcónio et exémplo, advérsis mundi fórtiter obsisténtes, in veræ fídei confessióne perseverántes inveniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)