lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. I
Hebdomada I

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Revéla óculos meos, Dómine, et considerábo mirabília de lege tua.

Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)

17 Bénefac servo tuo, et vivam *
      et custódiam sermónem tuum.

18 Revéla óculos meos, *
      et considerábo mirabília de lege tua. –

19 Incola ego sum in terra, *
      non abscóndas a me præcépta tua.

20 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua *
      in omni témpore. –

21 Increpásti supérbos; *
      maledícti, qui errant a præcéptis tuis.

22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, *
      quia testimónia tua servávi. –

23 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, *
      servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.

24 Nam et testimónia tua delectátio mea, *
      et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Revéla óculos meos, Dómine, et considerábo mirabília de lege tua.

Ant. 2 Dírige me in veritáte tua, Dómine.

Psalmus 24 (25)
Imploratio veniæ et salutis

Spes non confundit. (Rom 5, 5)

I

1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, *
2     Deus meus, in te confído: non erubéscam.
   Neque exsúltent super me inimíci mei, *

3     étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
 Confundántur infidéliter agéntes *
      propter vanitátem. –

4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi *
      et sémitas tuas édoce me.

5 Dírige me in veritáte tua et doce me, †
      quia tu es Deus salútis meæ, *
      et te sustínui tota die. –

6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, *
      et misericordiárum tuárum, quóniam a sǽculo sunt.

7 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; †
      secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, *
      propter bonitátem tuam, Dómine. –

8 Dulcis et rectus Dóminus, *
      propter hoc peccatóres viam docébit;

9 díriget mansuétos in iudício, *
      docébit mites vias suas. –

10 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas *
       custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.

11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: *
      multum est enim.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dírige me in veritáte tua, Dómine.

Ant. 3 Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.

II

12 Quis est homo, qui timet Dóminum? *
       Docébit eum viam, quam éligat.

13 ánima eius in bonis demorábitur, *
      et semen eius hereditábit terram. –

14 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, *
       ut testaméntum suum maniféstet illis.

15 Oculi mei semper ad Dóminum, *
      quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. –

16 Réspice in me et miserére mei, *
       quia únicus et pauper sum ego.

17 Diláta angústias cordis mei *
       et de necessitátibus meis érue me. –

18 Vide humilitátem meam et labórem meum *
       et dimítte univérsa delícta mea.

19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, *
       et ódio crudéli odérunt me. –

20 Custódi ánimam meam et érue me; *
       non erubéscam, quóniam sperávi in te.

21 Innocéntia et ǽquitas custódiant me, *
      quia sustínui te. –

22 Líbera, Deus, Israel *
       ex ómnibus tribulatiónibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.

LECTIO BREVIS

Am 5, 8
Qui facit stellas Plíadis et Oriónem, et convértit in mane ténebras, et diem in noctem obscúrat; qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ, Dóminus nomen eius.


V. Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius.
R. Poténtia et decor in sanctuário eius.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)