[ Coniunctiones abscondere ]
18. februarius 2021, Feria V.
hebd. IV
Feria Quinta post Cineres Pro O.P.: B. Ioannis de Fiesole seu B. Angelici, presbyteri, pro commemoratione
ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl. ad vesperas
ad completorium
Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
Errata
|
BREVIARIUM ROMANUM
Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz 18 februarius 2021 Pro O.P.: B. Ioannis de Fiesole seu B. Angelici, presbyteri
Guido seu Guidolinus, filius Petri, Vicchii in Tuscia exeunte sæculo XIV natus, adulescens Florentiæ artem pictoriam
exercebat. Cum autem ad vitam religiosam inclinaret, una cum germano Benedicto conventum Fæsulanum Ordinis Prædicatorum adit, quod
regulari observantiæ deditum B. Ioannes Dominici recens exstruxerat. Cuius et nomen cum habitu assumpsit (c. 1420).
Sacro presbyteratu insignitus, eiusdem conventus vicarium bis et priorem posterius egit. Arcta nixus fidelitate erga religionis
officia, divina mysteria oratione et studio in tabulis altarium Fæsulis pinxit (c. 1425-1438); Florentiæ vero, apud S. Marcum, rogatu
magni patris Antonini tunc prioris, claustrum et aulam capituli, cellas et andrones, udo illito opere, exornavit (1439-1445). Romam
ab Eugenio IV accitus, duo sacella depinxit in basilica S. Petri et in ædibus Vaticanis; ex mandato autem papæ Nicolai V, qui eum
venerabatur ob vitæ integritatem et morum excellentiam, privatum ipsius sacellum et zotheculam exornavit (1445-1449). Cortonæ quoque,
in conventu S. Dominici (1438) et Urbeveteri, in Ecclésia cathedrali (1447) adlaboravit. Florentinum archiepiscopatum, sibimet ab
Eugenio IV oblatum, demisse recusavit, suadens ut dignitas illa Antonino tribueretur.
Romæ, apud S. Mariam supra Minervam, die 18 februarii 1455 beato transitu requievit in pace; ibique eius marmoreum sepulcrum super
terram, cum illius imagine, adhuc exstat. Fuit Frater Ioannes vir simplex et rectus, pauper et humilis; in picturis vero devotus et
suavis, ornatus et facilis. Quapropter, mirabili quodam virtutum et artis compendio, Beatus Angelicus reverenter est appellatus.
Cuius sanctitatis et ingenii fama late ubique celebratur.
In eius igitur honorem et artis sacræ augmentum Ioannes Paulus II, die 3 octobris 1982, cultum liturgicum universo Prædicatorum Ordini concessit.
AD SEXTAM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Qua Christus hora sítiit
crucem vel in qua súbiit,
quos præstat in hac psállere
ditet siti iustítiæ.
Simul sit his esúries,
quam ipse de se sátiet,
crimen sit ut fastídium
virtúsque desidérium.
Charísma Sancti Spíritus
sic ínfluat psalléntibus,
ut carnis æstus frígeat
et mentis algor férveat.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi
Duo cæci ... clamaverunt: „Domine, miserere nostri, Fili David.“ (Mt 20, 30)
1 Ad te levávi óculos meos, *
qui hábitas in cælis. –
2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
donec misereátur nostri. –
3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
quia multum repléti sumus despectióne;
4 quia multum repléta est ánima nostra *
derisióne abundántium et despectióne superbórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini
Dixit Dominus Paulo: „Noli timere ... quia ego sum tecum.“ (Act 18, 9 - 10)
1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
2 nisi quia Dóminus erat in nobis, *
cum exsúrgerent hómines in nos:
3 forte vivos deglutíssent nos, *
cum irascerétur furor eórum in nos.
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
torrens pertransísset ánimam nostram *
5 fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. –
6 Benedíctus Dóminus; *
qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
7 ánima nostra sicut passer erépta est *
de láqueo venántium:
láqueus contrítus est, *
et nos erépti sumus. –
8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
qui fecit cælum et terram.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui
Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)
1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
non commovébitur, in ætérnum manet. –
2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
et Dóminus in circúitu pópuli sui *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –
4 Bénefac, Dómine, bonis *
et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
Pax super Israel!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
LECTIO BREVIS
Deut 30, 2-3a
Cum revérsus fúeris ad Dóminum Deum tuum et obœdíeris eius impériis, secúndum ómnia quæ ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis in toto
corde tuo et in tota ánima tua, redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam ac miserébitur tui.
V.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis.
R.
Et omnes iniquitátes meas dele.
ORATIO
Orémus:
Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni et adiuvándo proséquere, ut cuncta nostra operátio a te semper incípiat,
et per te cœpta finiátur. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
BREVIARIUM ROMANUM
textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)
|