lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 maius 2021
Pro O.P.: Translationis S. P. Dominici, presbyteri


Bononiæ, in Ecclésia sancti Nicolai de Vineis « sub fratrum pedibus » Dominicus sepeliri voluit. Multi diversis infirmitatum molestiis oppressi, ad eius sepulchrum remedia sanitatum se percepisse fatebantur. Fratres tamen miracula agnoscere recusabant et munera ex voto oblata frangebant. Tandem, die 24 maii 1233, Gregorio papa IX annuente, coram Theodorico archiepiscopo Ravennate Pontificis legato, Iordano de Saxonia plurimisque fratribus Bononiæ Capitulum generale celebrantibus, Dominici corpus delatum est ad monumentum marmoreum. Tunc cæpit odor quidam mirificus ex corpore sancto exhalare, « ostendens cunctis lucide, quam bonus Christi odor hic esset. Celebrantur Missarum sollemnia ab archiepiscopo, et quia tertius dies Pentecostes enituit, Accipite iucunditatem glorice vestræ in introitu chorus intonat » (Iordanus de Saxonia). Hoc initium fuit processus canonici, quo expleto, die 3 iulii anno 1234 Gregorius IX Dominicum inter sanctos annumeravit. Deinde B. Ioannes de Vercelli, sextus Ordinis Magister, sepulchrum magis dignum aedificandum curavit et illuc die 5 iunii 1267 S. Dominici corpus positum fuit.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

LECTIO BREVIS

Bar 4, 21-22
Confídite, fílii, clamáte ad Deum, et erípiet vos de dominatióne, de manu inimicórum. Ego enim sperávi ab Ætérno salútem vestram; et venit mihi gáudium a Sancto, super misericórdia, quæ véniet vobis cito ab Ætérno, salutári vestro.


V. Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine.
R. Et misericordiárum tuárum quæ a sǽculo sunt.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui nos ádvocas illa hora, qua ad templum ascendébant Apóstoli, præsta, ut orátio, quam in nómine Iesu sincéra tibi mente persólvimus, ómnibus nomen illud invocántibus salútem eius váleat impetráre. Per Christum, Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)