[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


4. februarius 2018, Dominica
hebd. I

V DOMINICA PER ANNUM
Pro O.P.: S. Catharinæ de' Ricci, virginis, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

4 februarius 2018
Pro O.P.: S. Catharinæ de' Ricci, virginis, festum

AD VESPERAS


E nobili stirpe anno 1522 nata Sandrinam nomen accepit. Adhuc puellula, matre orbata, magno incendebatur amore erga Christum Crucifixum. Duodennis monasterium Sancti Vincentii Sororum Tertiæ Regulæ S. P. Dominici in civitate Prati ingressa est, assumpto nomine Catharina. Sancti Spiritus igne succensa, gloriam Domini indesinenter quærens, reformationem vitæ regularis promovit iuxta inspirationem fratris Hieronymi Savonarola quem grata prosequebatur veneratione. Christi passionem ardenter contuens corde, vivide in carne quoque meruit ferre mystico consortio ac versiculos ex Sacris Scripturis depromptos tradidit pro huiusmodi meditatione promovenda. Bis priorissa, eximia prudentia ac benignitate communitatem gubernavit.

Cælestis Sponsi donis referta, divinæque dilectioni innixa, præclara spiritualis doctrinæ documenta reliquit, epistolis præsertim, quas ad conspicuos étiam et sanctos ætatis suæ viros ac mulieres conscripsit, ut S. Philippum Neri, S. Carolum Borromeo, S. Mariam Magdalenam de' Pazzi. Obiit Prati die 2 februarii 1590. Cœtui beatorum, die 23 novembris 1732, a Clemente XII sollemniter cooptata, a Benedicto XIV inter sanctas adscripta fuit die 29 iunii 1746.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Sollémne laudis cánticum
pangámus almæ vírgini,
quam sponsus Agnus évocat
ad sempitérnas núptias.

Regális hanc Etrúria,
Senénsis instar, prótulit
donis refértam grátiæ,
totóque plenam Númine.

Oráre docta ab ángelo
cælum puélla tránsvolat,
corpusculíque mótibus
Christi dolóres éxprimit.

Sertum dat illi spíneum,
dat ánnulum, cor, stígmata,
et sponsus illam brácchiis
cingit crucis de stípite.

O sponsa felix, áffluens
cæléstibus delíciis,
votis tuórum súpplicum
aures benígnas ádmove.

Te, sponse Iesu vírginum,
castæ paréntis Unice,
laudent beáti spíritus
in sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Tibi me servo castam, et splendénte

Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem. (Hebr 12, 22)

1 Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
      „In domum Dómini íbimus.“
2 Stantes iam sunt pedes nostri *
      in portis tuis, Ierúsalem. –

3 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
      sibi compácta in idípsum.
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
      testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
5 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
      sedes domus David. –

6 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
      „Secúri sint diligéntes te!
7 Fiat pax in muris tuis, *
      et secúritas in túrribus tuis!“ –

8 Propter fratres meos et próximos meos *
      loquar: „Pax in te!“
9 Propter domum Dómini Dei nostri *
      exquíram bona tibi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Tibi me servo castam, et splendénte

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Ant. 3 Mens mea solidáta est, et in Christo fundáta.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Mens mea solidáta est, et in Christo fundáta.

LECTIO BREVIS

Ap 19, 6-9
Audívi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquárum multárum et sicut vocem tonítruum magnórum dicéntium: «Allelúia, quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei, quia venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se. Et datum est illi, ut coopériat se býssinum splendens mundum: býssinum enim iustificatiónes sunt sanctórum». Et dicit mihi: «Scribe: Beáti, qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt!».

RESPONSORIUM BREVE
V. Cor meum et caro mea. * Exsultavérunt in Deum vivum.
R. Cor meum et caro mea. * Exsultavérunt in Deum vivum.
V. Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
R. Exsultavérunt in Deum vivum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Cor meum et caro mea. * Exsultavérunt in Deum vivum.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Catharína, virgo sápiens, commúnicans Christi passiónibus, ornávit lámpadem suam; veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias.

Vel, præsertim in cantu: Qui maior est vestrum erit miníster, quia omnis qui se exáltat humiliábitur, dicit Dóminus.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Catharína, virgo sápiens, commúnicans Christi passiónibus, ornávit lámpadem suam; veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias.

Vel, præsertim in cantu: Qui maior est vestrum erit miníster, quia omnis qui se exáltat humiliábitur, dicit Dóminus.

PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
     Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
immaculátam eam redde et sanctam.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui voluísti ut beáta virgo Catharína passiónis Fílii tui contemplatióne clarésceret, eius nobis intercessióne concéde, ut éadem devóte mystéria recoléntes, eórum fructum percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)