lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 november 2021
S. Alberti Magni, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum

AD VESPERAS


Lauingiæ (Lauingen) ad Danubium in Germania natus est circa annum 1206; Patavii et Lutetiæ Parisiorum studiis incubuit. Inter Fratres Prædicatores adlectus, munere docendi plurimis in locis optime functus est. Ratisbonensis episcopus ordinatus, assidue nisus est pacem inter populos civitatesque firmare. Multa præclare scripsit ad doctrinæ sacræ et naturalis emolumentum. Mortuus est Coloniæ Agrippinæ (Köln) anno 1280.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Oculi Dómini in páuperem respíciunt.

Psalmus 10 (11)
Dominus fiducia iusti

Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quóniam ipsi saturabuntur (Mt 5, 6)

1 In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ: *
      «Tránsmigra in montem sicut passer? –

2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, †
      paravérunt sagíttas suas super nervum, *
      ut sagíttent in obscúro rectos corde.
3 Quando fundaménta evertúntur, *
      iustus quid fáciat?». –

4 Dóminus in templo sancto suo, *
      Dóminus, in cælo sedes eius.
   Oculi eius in páuperem respíciunt, *
      pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
5 Dóminus intérrogat iustum et ímpium; *
      qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.
6 Pluet super peccatóres carbónes; *
      ignis et sulphur et spíritus procellárum pars cálicis eórum. –

7 Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit, *
      recti vidébunt vultum eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Oculi Dómini in páuperem respíciunt.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Psalmus 14 (15)
Quis dignus coram Domino?

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22)

1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
      Quis requiéscet in monte sancto tuo?

2 Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *
      qui lóquitur veritátem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua, †
      nec fecit próximo suo malum *
      et oppróbrium non íntulit próximo suo. –

4 Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
      timéntes autem Dóminum gloríficat.
5 Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †
      qui pecúniam suam non dedit ad usúram *
      et múnera super innocéntem non accépit.

   Qui facit hæc, *
      non movébitur in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

LECTIO BREVIS

Iac 3, 17-18
Quæ desúrsum est sapiéntia primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, plena misericórdia et frúctibus bonis, non iúdicans, sine simulatióne; fructus autem iustítiæ in pace seminátur faciéntibus pacem.

RESPONSORIUM BREVE
V. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
R. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
V. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
R. Apéruit os eius.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte N., divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte N., divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei.

PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
     Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátum Albértum epíscopum in humána sapiéntia cum divína fide componénda magnum effecísti, da nobis, quǽsumus, ita eius magistérii inhærére doctrínis, ut per scientiárum progréssus ad profundiórem tui cognitiónem et amórem perveniámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)