lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 augustus 2022
In dedicatione basilicæ S. Mariæ, memoria ad libitum

AD VESPERAS


Post concilium Ephesinum (431) in quo mater Iesu Deipara acclamata est, Romæ in Esquiliis a Xysto III (432-440) erecta est basilica in honorem Sanctæ Dei Genetricis dicata, et postea «Sancta Maria Maior» nuncupata. Hæc est in occidente antiquior Ecclésia in honorem beátæ Mariæ Virginis dedicata.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cæli porta.

Sumens illud «Ave»
Gabriélis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpis solútos
mites fac et castos.

Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut vidéntes Iesum
semper collætémur.

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto
honor, tribus unus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Psalmus 114 (116A), 1-9
Gratiarum actio

Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Act 14, 22)

1 Diléxi, quóniam exáudit Dóminus *
      vocem deprecatiónis meæ.
2 Quia inclinávit aurem suam mihi, *
      cum in diébus meis invocábam. –

3 Circumdedérunt me funes mortis, *
      et angústiæ inférni invenérunt me.
   Tribulatiónem et dolórem invéni †
4    et nomen Dómini invocábam: *
      „O Dómine, líbera ánimam meam.“ –

5 Miséricors Dóminus et iustus, *
      et Deus noster miserétur.
6 Custódiens párvulos Dóminus; *
      humiliátus sum, et salvum me fáciet. –

7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, *
      quia Dóminus benefécit tibi;
8 quia erípuit ánimam meam de morte, †
      óculos meos a lácrimis, *
      pedes meos a lapsu.
9 Ambulábo coram Dómino *
      in regióne vivórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Ant. 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 120 (121)
Custos populi

Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus. (Ap 7, 16)

1 Levábo óculos meos in montes: *
      unde véniet auxílium mihi?
2 Auxílium meum a Dómino, *
      qui fecit cælum et terram. –

3 Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
      neque dormitábit, qui custódit te.
4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, *
      qui custódit Israel. –

5 Dóminus custódit te, †
      Dóminus umbráculum tuum, *
      ad manum déxteram tuam.
6 Per diem sol non percútiet te, *
      neque luna per noctem. –

7 Dóminus custódiet te ab omni malo; *
      custódiet ánimam tuam Dóminus.
8 Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

LECTIO BREVIS

Gal 4, 4-5
Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
R. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
R. Dóminus tecum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Sancta María, mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Sancta María, mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ.

PRECES
Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
     Plena grátia intercédat pro nobis.

Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.
Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
et ómnibus salútem et pacem.
Qui Maríam plenam grátia fecísti,
lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.
Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.
Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.
Vel aliæ:
Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
     Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam matrem misericórdiæ constituísti,
versántibus in perículis concéde, ut matérnam eius dilectiónem experiántur.
Qui Maríam, in domo Iesu et Ioseph, matrem famílias esse voluísti,
fac ut, ipsíus intercessióne, omnes matres in famíliis caritátem fóveant et sanctitátem.
Qui Maríam iuxta crucem stantem roborásti et in resurrectióne Fílii tui replésti lætítia,
tribulátos súbleva spemque eórum confírma.
Qui Maríam tuo inténtam reddidísti verbo et ancíllam tuam fidélem effecísti,
per eius intercessiónem nos Fílii tui fac servos et discípulos.
Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Famulórum tuórum, quǽsumus, Dómine, delíctis ignósce, ut, qui tibi placére de áctibus nostris non valémus, Genetrícis Fílii tui intercessióne salvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)