[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


21. november 2020, Sabbato
hebd. I

In præsentatione beátæ Mariæ Virginis, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
[D. N. Iesu Christi Universorum Regis]

ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

21 november 2020
D. N. Iesu Christi Universorum Regis, sollemnitas

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Te sæculórum príncipem,
te, Christe, regem géntium,
te méntium, te córdium
unum fatémur árbitrum.

Quem prona adórant ágmina
hymnísque laudant cǽlitum,
te nos ovántes ómnium
regem suprémum dícimus.

O Christe, princeps pácifer,
mentes rebélles súbice,
tuóque amóre dévios
ovíle in unum cóngrega.

Ad hoc cruénta ab árbore
pendes apértis brácchiis,
diráque fossum cúspide
cor igne flagrans éxhibes.

Ad hoc in aris ábderis
vini dapísque imágine,
fundens salútem fíliis
transverberáto péctore.

Iesu, tibi sit glória,
qui cuncta amóre témperas,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pacíficus vocábitur, et thronus eius erit firmíssimus in perpétuum.

Psalmus 112 (113)
Laudabile nomen Domini

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

1 Laudáte, púeri Dómini, *
      laudáte nomen Dómini.
2 Sit nomen Dómini benedíctum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 A solis ortu usque ad occásum *
      laudábile nomen Dómini. –

4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
      super cælos glória eius.
5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat *
6     et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? -

7 Súscitans de terra ínopem, *
      de stércore érigens páuperem,
8 ut cóllocet eum cum princípibus, *
      cum princípibus pópuli sui. –

9 Qui habitáre facit stérilem in domo, *
      matrem filiórum lætántem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Pacíficus vocábitur, et thronus eius erit firmíssimus in perpétuum.

Ant. 2 Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient.

Ant. 3 Christo datus est principátus et honor regni; omnis pópulus, tribus et linguæ sérvient ei in ætérnum.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Christo datus est principátus et honor regni; omnis pópulus, tribus et linguæ sérvient ei in ætérnum.

LECTIO BREVIS

Cf. Eph 1, 20-23
Deus suscitávit Christum a mórtuis et constítuit ad déxteram suam in cæléstibus supra omnem principátum et potestátem et virtútem et dominatiónem et omne nomen, quod nominátur, non solum in hoc sǽculo sed et in futúro; et ómnia subiécit sub pédibus eius, et ipsum dedit caput supra ómnia ecclésiæ, quæ est corpus ipsíus, plenitúdo eius, qui ómnia in ómnibus adimplétur.

RESPONSORIUM BREVE
V. Tua est magnificéntia et poténtia, * tuum, Dómine, regnum.
R. Tua est magnificéntia et poténtia, * tuum, Dómine, regnum.
V. Tu domináris ómnium.
R. Tuum, Dómine, regnum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tua est magnificéntia et poténtia, * tuum, Dómine, regnum.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris eius; et regnábit in domo Iacob in ætérnum, et regni eius non erit finis, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris eius; et regnábit in domo Iacob in ætérnum, et regni eius non erit finis, allelúia.

PRECES
Fratres, Christum regem, qui est ante ómnia et in quo ómnia constant, orémus clamántes:
     Advéniat regnum tuum, Dómine.

Christe, rex et pastor noster, cóngrega oves tuas de cunctis terris,
et pasce eas in páscuis tuis viréntibus et ubérrimis.
Dux noster et salvátor, ædífica omnes in pópulum tuum; sana infírmos, requíre depérditos, fortes custódi,
longínquos révoca, dispérsos cóngrega, diffidéntes érige.
Iudex ætérne, cum tradíderis regnum tuum Deo Patri, pone nos a dextris tuis,
et fac ut possideámus regnum parátum nobis a constitutióne mundi.
Princeps pacis, díssipa arcus belli
et lóquere pacem tuam géntibus.
Heres ómnium géntium, cóngrega humanitátem cum ómnibus bonis eius in regnum Ecclésiæ tuæ, quod Pater dedit tibi,
ut te caput in unitáte Spíritus Sancti omnes agnóscant.
Christe, primogénite ex mórtuis et primítiæ dormiéntium,
admítte defúnctos in glóriam resurrectiónis tuæ.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum rege, ómnia instauráre voluísti, concéde propítius, ut tota creatúra, a servitúte liberáta, tuæ maiestáti desérviat ac te sine fine colláudet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)