Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. III
Pro O.P.: B. Villanæ delle Botti, matrisfamilias, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Fervida in Deum et proximos, liberaliter omnia bona sua pauperibus distribuit atque pro ipsis mendicavit étiam in viis Florentiæ. Cælestibus donis a Deo cumulata, obiit die 29 ianuarii 1361. Eius corpus expositum fuit per 37 dies ad venerationem populi in Ecclésia Sanctæ Mariæ Novellæ, ibique honorifice sepultum est. Die 27 martii 1824, a Leone XII eius cultus confirmatus fuit.
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nóbilem Christi fámulam disérta
voce cantémus, decus æmulátam
féminæ fortis, sacra cui profúdit
página laudes.
Cui fides vivax, pia spes amórque
in Deum fervens, óperum bonórum
fértilis radix, amor unde fratrum
náscitur ultro.
Motus illíus méritis, remítte,
sóntibus nobis scelus omne, Iesu,
ut tibi puro resonémus æquas
péctore laudes.
Sit Patri summo decus atque virtus,
laus tibi Nato celebrísque cultus,
Flámini Sancto párilis potéstas
nunc et in ævum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
V.
Dómine, apud te est fons vitæ.
R.
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
LECTIO PRIOR
De libro Deuteronómii
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Cum vénerint super te omnes sermónes isti, benedíctio et maledíctio, quas propósui in conspéctu tuo, et ductus
pænitúdine cordis tui in univérsis géntibus, in quas dispérserit te Dóminus Deus tuus, et revérsus fúeris ad eum
et obœdíeris eius impériis, secúndum ómnia quæ ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis in toto corde tuo et in
tota ánima tua, redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam ac miserébitur tui et rursum congregábit te de cunctis
pópulis, in quos te ante dispérsit. Si ad cárdines cæli fúeris dissipátus, inde te rétrahet Dóminus Deus tuus et
assúmet atque introdúcet in terram, quam possedérunt patres tui, et obtinébis eam; et feliciórem et maióris númeri
esse te fáciet quam fuérunt patres tui.
Circumcídet Dóminus Deus tuus cor tuum et cor séminis tui, ut díligas Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota
ánima tua, ut possis vívere. Omnes autem maledictiónes has convértet super inimícos tuos et eos, qui odérunt te et
persequúntur. Tu autem revertéris et áudies vocem Dómini faciésque univérsa mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie;
et abundáre te fáciet Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum, in súbole úteri tui et in fructu iumentórum
tuórum et in ubertáte terræ tuæ, in rerum ómnium largitáte; revertétur enim Dóminus, ut gáudeat super te in ómnibus
bonis, sicut gavísus est in pátribus tuis. Si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui et custodíeris mandáta eius et præcépta,
quæ in hac lege conscrípta sunt, et revertáris ad Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua.
Mandátum hoc, quod ego præcípio tibi hódie, non supra te est neque procul pósitum nec in cælo situm, ut possis dícere:
“Quis nobis ad cælum valet ascéndere, ut déferat illud ad nos, et audiámus atque ópere compleámus?”. Neque trans mare
pósitum, ut causéris et dicas: “Quis nobis transfretáre póterit mare et illud ad nos usque deférre, ut possímus audíre
et fácere quod præcéptum est?”. Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut fácias illum.
Consídera quod hódie proposúerim in conspéctu tuo vitam et bonum, et e contrário mortem et malum. Si obœdíeris mandátis
Dómini Dei tui, quæ ego præcípio tibi hódie, ut díligas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et custódias mandáta
illíus et præcépta atque iudícia, vives; ac multiplicábit te benedicétque tibi in terra, ad quam ingrediéris possidéndam.
Sin autem avérsum fúerit cor tuum, et audíre nolúeris atque erróre decéptus adoráveris deos aliénos et servíeris eis,
prædíco vobis hódie quod pereátis et parvo témpore morémini in terra, ad quam, Iordáne transmísso, ingrediéris possidéndam.
Testes ínvoco hódie contra vos cælum et terram quod proposúerim vobis vitam et mortem, benedictiónem et maledictiónem.
Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum et díligas Dóminum Deum tuum atque obœdias voci eius et illi adhǽreas — ipse
est enim vita tua et longitúdo diérum tuórum —, ut hábites in terra, pro qua iurávit Dóminus pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum
Nihil frigídius christiáno, qui aliórum salútem non curat.
Non potes hic paupertátem obténdere: nam quæ duo minúta iniécit, te accusábit. Et Petrus dicébat: Argéntum et aurum non
est mihi. Paulus item ádeo pauper erat, ut sæpe esuríret, et necessário cibo caréret.
Non potes ignobilitátem proférre: nam illi ignóbiles erant, ex ignobílibus orti. Non potes prætéxere te idiótam esse:
nam et illi illiteráti erant. Non potes infirmitátem obícere: nam talis quoque Timótheus erat, qui frequénter habébat infirmitátes.
Potest unusquísque próximo prodésse, si velit quæ sua sunt implére.
Non vidétis infructuósas árbores, quam firmæ sint, quam pulchræ, procéræ, leves et sublímes? At, si hortum haberémus,
vellémus malogranáta et olívas fructíferas pótius quam illas habére: illæ enim ad voluptátem sunt, non ad utilitátem,
et si qua sit utílitas, et parva est.
Tales sunt ii, qui sua solum spectant; immo ne tales quidem, sed ad ultiónem solum apti. Nam illæ árbores ad ædifícium
et ad rerum tutélam aptæ sunt. Tales erant illæ vírgines, castæ, ornátæ, continéntes; sed némini útiles, ídeo comburúntur.
Tales sunt, qui Christum non nútriunt.
Perpénde autem néminem illórum de peccátis suis accusári, non quod fornicátus sit, non quod periuráverit, de nullo certe;
sed quod álteri non profúerit. Talis erat ille, qui taléntum defódit, inculpátam éxhibens vitam, sed álteri non útilis.
Quómodo, quæso, christiánus sit qui talis est? Si ferméntum mixtum farínæ non mutáverit totum in eándem condiciónem, an
ferméntum vere fúerit? Quid vero, si unguéntum accedéntes non odóre perfúderit, an id unguéntum vocémus?
Ne díxeris: Non possum álios indúcere: nam si christiánus fúeris, impossíbile est ut non fiat. Nam ut et quæ in natúra sunt
contradictiónem non habent: ita et hæc quæ dícimus: in natúra enim christiáni res sita est.
Ne Deum contumélia affícias. Si díxeris non posse solem lucére, contumélia illum áfficis; si díxeris non posse christiánum
prodésse, Deum contumélia affecísti et mendácem dixísti. Facílius enim est solem non calefácere nec lucére, quam christiánum
non lucére; facílius est lucem esse ténebras, quam hoc fíeri.
Ne dicas, rem esse impossíbilem: nam contrárium est impossíbile. Ne Deum contumélia affícias. Si nostra recte componámus,
illa omníno erunt, et quasi res quǽpiam naturális sequéntur. Non potest latére lux christiáni: non potest occultári tam fúlgida lampas.
RESPONSORIUM
Vel alia:
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
Si quis vult me sequi, ábneget semetípsum, tollat crucem suam et sequátur me. Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit,
ut, si quis eum vult sequi, ábneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.
Nam et illud verum est quod ei dícitur in psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Et illud verum est
quod ipse dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est. Quidquid enim durum est in præcépto, ut sit lene, cáritas facit.
Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid moléstum est: sic me sequátur. Cum enim cœperit me móribus et præcéptis meis sequi,
multos habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit dissuasóres, et hoc de ipsis quasi comítibus Christi.
Cum Christo ambulábant, qui cæcos clamáre prohibébant. Sive ergo minas, sive blandiménta, sive quáslibet prohibitiónes, si sequi
vis, in crucem verte; tólera, porta, noli succúmbere.
Itaque in hoc mundo sancto, bono, reconciliáto, salváto, immo salvándo, nunc autem spe salváto, Spe enim salvi facti sumus: in
hoc ergo mundo, hoc est Ecclésia, quæ tota séquitur Christum, universáliter dixit: Qui vult me sequi, ábneget semetípsum.
Non enim hoc vírgines debent audíre, et maritátæ non debent; aut víduæ debent, et nuptæ non debent; aut mónachi debent, et
coniugáti non debent; aut clérici debent, et láici non debent: sed univérsa Ecclésia, univérsum corpus, cuncta membra, per
offícia própria distíncta et distribúta, sequántur Christum.
Tota sequátur ipsa única, sequátur colúmba, sequátur sponsa, sequátur redémpta et dotáta sánguine Sponsi. Habet ibi locum suum
intégritas virginális, habet ibi locum suum continéntia viduális; habet ibi locum suum pudicítia coniugális.
Ista autem membra, quæ habent ibi locum suum, in génere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequántur Christum; ábnegent se,
id est non præsúmant de se; tollant crucem suam, id est, tólerent in mundo pro Christo quidquid intúlerit mundus. Ament eum, qui
solus non décipit, qui solus non fállitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promíttit. Sed quia non modo dat,
títubat fides. Dura, persevéra, tólera, porta dilatiónem, et tulísti crucem.
RESPONSORIUM
Vel alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit:
Ex Allocutióne Pii papæ Duodécimi ad recens matrimónio iunctos hábita
Família próprio quodam sole refúlget, qui est uxor. Quid de ea dicat et séntiat sacra Scriptúra, audíte: Grátia mulíeris
sédulæ delectábit virum suum. Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta. Sicut sol óriens in mundo in altíssimis
Dei sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus éius.
Profécto uxor et mater est quasi sol famíliæ. Est autem sol magnanimitáte sua et stúdio se devovéndi, constánti alacritáte
et vígili providáque suavitáte in ómnibus, quæ ad vitam maríti et liberórum váleant hilarándam. Lucem mentísque fervórem
circum se effúndit. Quodsi dici consuévit matrimónium tunc próspere cédere, si utérque cóniux, id íniens, non suam sed
alteríus felicitátem exquírit, tamen egrégius hic ánimi sensus atque propósitum, quamvis ad utrúmque pertíneant, præcípua
tamen sunt virtus mulíeris; hæc enim suápte natúra matérnis est prǽdita motiónibus et cordis quadam sapiéntia et prudéntia,
quibus effícitur ut, si acerbitátes accéperit, non nisi iucunditátem reddat; si contuméliis fúerit affécta, non nisi
dignitátem cum reveréntia coniúnctam vicíssim exhíbeat, perínde ac sol, qui nebulósum tempus matutínum auróra lætíficat
et áureis rádiis nimbos óccidens collústrat.
Uxor est sol famíliæ claritúdine obtútus sui et sermónis ardóre. Oculi enim eius et vox suáviter in ánimos pénetrant, eos
flectunt, tangunt, érigunt; passiónum tumúltu semóto, virúmque ad gáudium de bono révocant et ad lætítiam familiáris
collóquii, postquam is continénter ac sæpe laborióse per diem est operátus sive in offíciis sive ruri, sive in instántibus
negótiis mercatúræ vel quæstuósæ indústriæ.
Uxor est sol famíliæ naturáli et cándida quadam sinceritáte, simplicitáte gravi, christiána honestáque dignitáte; item
cogitatióne in se convérsa et ánimi probitáte, necnon urbána quadam conveniéntia hábitus córporis et vestítus, ornátus et
verecundórum blandorúmque vitæ morum. Sensus ánimi subtíles, vultus festívi nutus, siléntium et risus sine malítia,
cápitis motus útpote benignitátis indícium, grátiam ei cónferunt floris exquisíti quidem sed símplicis, qui coróllam
áperit ad excipiéndos remittendósque solis colóres.
Utinam sciátis, quos altíssimos sensus amóris gratíque ánimi talis imágo uxóris et matrisfamílias in córdibus patris
et filiórum éxcitet atque infígat.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)
1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2 díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei! –
4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –
6 Dóminus réferet in librum populórum: *
„Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
„Omnes fontes mei in te.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.
10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
et bráchium eius dominátur;
ecce merces eius cum eo *
et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
fetas ipse portat.
12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
Aut quis consílium suum osténdit illi?
14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
et dócuit eum sémitam iustítiæ
et erudívit eum sciéntiam *
et viam prudéntiæ osténdit illi?–
15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.
Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)
1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
et excélsus super omnes pópulos. –
3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
tu statuísti, quæ recta sunt, *
iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –
5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
quóniam sanctus est. –
6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7 in colúmna nubis loquebátur ad eos.
Custodiébant testimónia eius *
et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
Deus, tu propítius fuísti eis, *
ulcíscens autem adinventiónes eórum. –
9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad montem sanctum eius, *
quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
V. Deus in médio eius, non commovébitur.
R. Deus vultu suo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas; invénta una pretiósa, dedit ómnia sua et comparávit eam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas; invénta una pretiósa, dedit ómnia sua et comparávit eam.
PRECES
Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,
— dimítte nobis, quia multum peccávimus.
Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,
— concéde nobis ut vestígia tua sectémur.
Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,
— concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.
Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,
— concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, misericordiárum Pater, qui Beátam Villánam a mundi vanitátibus mirabíliter revocátam, spíritu humilitátis et veræ pæniténtiæ
erexísti, ínnova in córdibus nostris tui amóris afféctum, et præsta ut, eódem spíritu repléti, tibi in novitáte vitæ servíre
mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)