lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 november 2019
Pro O.P.: B. Margaritæ de Savoia, religiosæ, pro commemoratione

AD VESPERAS


Margarita, e stirpe regia Ducum Sabaudiæ anno 1382 probabiliter nata, a Vincentio Ferrer ad altioris perfectionis studium accensa est. Vidua relicta trigesimo sexto ætatis suæ anno, habitum Sororum de Pænitentia assumpsit. Mira in pauperes et infirmos ardebat caritate, sua egenis distribuens, ægrotorum ulcera propriis manibus tergens. Albæ Pompeiæ sibi ac religiosis virginibus monasterium construxit, in quo triplicem Christi passionem sustinuit, nempe calumnias, ægritudinem ac persecutionem. Pro pace universalis Ecclesiæ redintegranda — schisma enim occidentale paulo antea fuerat — maximos labores feliciter suscepit. Mortua est in Domino die 23 novembris 1464. Eius cultus a S. Pio V anno 1566 permissus et die 8 octobris anno 1669 a Clemente IX confirmatus fuit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exspectémus beátam spem et advéntum glóriæ Salvatóris nostri.

Psalmus 61 (62)
Pax in Deo

Deus spei repleat vos omni pace in credendo. (Rom 15, 13)

2 In Deo tantum quiésce, ánima mea, *
      ab ipso enim salutáre meum.
3 Verúmtamen ipse refúgium meum et salutáre meum, *
      præsídium meum, non movébor ámplius. –

4 Quoúsque irrúitis in hóminem, †
      contúnditis univérsi vos *
      tamquam paríetem inclinátum et macériam depúlsam?
5 Verúmtamen de excélso suo cogitavérunt depéllere; †
      delectabántur mendácio. *
      Ore suo benedicébant et corde suo maledicébant. –

6 In Deo tantum quiésce, ánima mea, *
      quóniam ab ipso patiéntia mea.
7 Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum, *
      præsídium meum, non movébor. –

8 In Deo salutáre meum et glória mea; *
       Deus fortitúdinis meæ, et refúgium meum in Deo est.
9 Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, †
       effúndite coram illo corda vestra; *
       Deus refúgium nobis.
10 Verúmtamen vánitas fílii Adam, *
       mendácium fílii hóminum.
    In statéram si conscéndant, *
       super fumum leves sunt omnes. –

11 Nolíte speráre in violéntia †
       et in rapína nolíte décipi; *
       divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
12 Semel locútus est Deus, *
       duo hæc audívi:
13 quia potéstas Deo est, †
       et tibi, Dómine, misericórdia; *
       quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exspectémus beátam spem et advéntum glóriæ Salvatóris nostri.

Ant. 2 Illúminet vultum suum super nos Deus, et benedícat nobis.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur

Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
      illúminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscátur in terra via tua, *
      in ómnibus géntibus salutáre tuum. –

4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

5 Læténtur et exsúltent gentes, †
      quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
      et gentes in terra dírigis. –

6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

7 Terra dedit fructum suum; *
      benedícat nos Deus, Deus noster,

8 benedícat nos Deus, *
      et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúminet vultum suum super nos Deus, et benedícat nobis.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mórtuis
Cf. Col 1, 12-20

12 Grátias agámus Deo Patri, *
       qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
       et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
       remissiónem peccatórum; –

15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
       primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
       in cælis et in terra, *
       visibília et invisibília,
    sive throni sive dominatiónes *
       sive principátus sive potestátes. –

    Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17    et ipse est ante ómnia, *
       et ómnia in ipso constant. –

18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
       qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
       ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
       et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
       sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 28-30
Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.
R. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.
V. In tabernáculo suo habitáre facit eam.
R. Et præelégit eam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Vos qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis et vitam ætérnam possidébitis.
Vel: 
Ubi fratres in unum gloríficant Deum, ibi dabit Dóminus benedictiónem.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Vos qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis et vitam ætérnam possidébitis.
Vel: 
Ubi fratres in unum gloríficant Deum, ibi dabit Dóminus benedictiónem.

PRECES
Dóminum, per sanctas mulíeres, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes:
     Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,
da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.
Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,
da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.
Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,
da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.
Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,
da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.
Per omnes sanctas mulíeres, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,
concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátam Margarítam ex aulæ régiæ fastis ad húmilem tui sequélam transíre docuísti, concéde ut, abdicátis eius exémplo mundi delíciis, discámus divínis incúmbere et in amóre tuæ crucis ómnia nobis adversántia superáre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)