[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


23. october 2020, Feria VI.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXIX
S. Ioannis de Capestrano, presbyteri, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

23 october 2020
PER ANNUM, hebd. XXIX
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérna cæli glória,
beáta spes mortálium,
celsi Paréntis Unice
castǽque proles Vírginis,

Da déxteram surgéntibus,
exsúrgat et mens sóbria
flagrans et in laudem Dei
grates repéndat débitas.

Ortus refúlget lúcifer
ipsámque lucem núntiat,
cadit calígo nóctium,
lux sancta nos illúminet,

Manénsque nostris sénsibus
noctem repéllat sǽculi
omníque fine témporis
purgáta servet péctora.

Quæsíta iam primum fides
radícet altis sénsibus,
secúnda spes congáudeat;
tunc maior exstat cáritas.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro prophetíæ Baruch

1, 14 – 2, 5; 3, 1-8
Populi pænitentis deprecatio

     Legétis librum hunc, quem mísimus ad vos recitári in domo Dómini, in die sollémni et in diébus constitútis, et dicétis:
     «Dómino Deo nostro iustítia, nobis autem confúsio faciéi, sicut hodiérnus dies hómini Iudæ et habitatóribus Ierúsalem et régibus nostris et princípibus nostris et sacerdótibus nostris et prophétis nostris et pátribus nostris: peccávimus enim ante Dóminum et non credídimus ei et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in mandátis Dómini, quæ dedit ante fáciem nostram. A die qua Dóminus edúxit patres nostros de terra Ægýpti et usque ad hanc diem erámus contumáces in Dóminum Deum nostrum et témere égimus, ne audirémus vocem eius, et adhæsérunt nobis mala et maledíctio, quam constítuit Dóminus Móysi servo suo in die qua edúxit patres nostros de terra Ægýpti dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hic dies. Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, secúndum ómnia verba prophetárum, quos misit ad nos, et abívimus unusquísque in sensu cordis nostri mali ad serviéndum diis aliénis, faciéntes mala sub óculis Dei nostri.
     Et státuit Dóminus verbum suum, quod locútus est super nos et super iúdices nostros, qui iudicábant Israel, et super reges nostros et super príncipes nostros et super omnem hóminem Israel et Iudæ, ut indúceret super nos mala magna, quæ non sunt facta sub omni cælo, secúndum quæ fecit in Ierúsalem, secúndum ea, quæ scripta sunt in Lege Móysi, comédere nos, unumquémque carnes fílii sui et unumquémque carnes fíliæ suæ. Et dedit illos súbditos ómnibus regnis, quæ in circúitu nostro sunt, in oppróbrium et in desolatiónem in ómnibus pópulis, qui in circúitu nostro sunt, quo dispérsit illos Dóminus, et facti sunt subtus et non supra, quia peccávimus Deo nostro non obœdiéndo voci eius.
     Dómine omnípotens, Deus Israel, ánima in angústiis et spíritus ánxius clamat ad te. Audi, Dómine, et miserére, quia peccávimus in conspéctu tuo; quia tu sedens es in ætérnum, et nos pereúntes in ætérnum. Dómine omnípotens, Deus Israel, audi nunc oratiónem defunctórum Israel et filiórum eórum, qui peccavérunt in conspéctu tuo, qui non audiérunt vocem Dómini Dei sui, et adhæsérunt nobis mala. Noli memor esse iniquitátum patrum nostrórum, sed memor esto manus tuæ et nóminis tui in hoc témpore, quia tu es Dóminus Deus noster, et laudábimus te, Dómine, quia propter hoc dedísti timórem tuum in cor nostrum, ut invocarémus nomen tuum; et laudábimus te in captivitáte nostra, quia avértimus a corde nostro omnem iniquitátem patrum nostrórum, qui peccavérunt in conspéctu tuo. Ecce nos hódie in captivitáte nostra, quo nos dispersísti in oppróbrium et in maledíctum et in expiatiónem, secúndum omnes iniquitátes patrum nostrórum, qui discessérunt a Dómino Deo nostro».

RESPONSORIUM

Eph 2, 4-5; cf. Bar 2, 12

R. Deus, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos, * Et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo.
V. Peccávimus, ímpie fécimus, iníque égimus contra Deum nostrum in ómnibus iustificatiónibus eius. * Et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam

(Ep. 130, 14, 27- 15, 28: CSIřL 44, 71-73)

Spiritus interpellat pro nobis

     Quisquis unam illam petit a Dómino, et hanc requírit, certus ac secúrus petit, nec timet ne forte obsit cum accéperit, sine qua nihil prodest quidquid áliud, sicut opórtet, accéperit. Ipsa est enim una vera et sola beáta vita, ut contemplémur Dómini delectatiónem in ætérnum, immortáles atque incorruptíbiles córpore et spíritu. Propter hanc unam cétera requirúntur et non indecénter petúntur. Istam quisquis habúerit, ómnia quæ vult habébit, nec áliquid ibi velle quia nec habére póterit quod non decébit.
     Ibi est quippe fons vitæ, quem sitíre nunc opórtet in oratióne, quámdiu in spe vívimus et quod sperámus nondum vidémus, in protectióne alárum eius, ante quem est omne desidérium nostrum, ut inebriémur ab ubertáte domus eius et torrénte voluptátis eius potémur; quóniam apud eum est fons vitæ et in lúmine eius vidébimus lumen, quando satiábitur in bonis desidérium nostrum et nihil erit ultra quod geméndo quærámus, sed quod gaudéndo teneámus.
     Verúmtamen quóniam ipsa est pax, quæ præcéllit omnem intelléctum, étiam ipsam in oratióne poscéndo, quid orémus, sicut opórtet, nescímus. Quod enim sícuti est cogitáre non póssumus, útique nescímus; sed quidquid cogitánti occúrrerit, abícimus, respúimus, improbámus, non hoc esse quod quǽrimus nóvimus, quamvis illud nondum quale sit novérimus.
     Est ergo in nobis quædam, ut ita dicam, docta ignorántia, sed docta Spíritu Dei qui ádiuvat infirmitátem nostram. Nam cum dixísset Apóstolus: Si autem quod non vidémus sperámus, per patiéntiam exspectámus; ibi subiécit: Simíliter et Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; quid enim orémus, sicut opórtet, nescímus; sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus. Qui autem scrutátur corda, scit quid Spíritus sápiat, quia secúndum Deum interpéllat pro sanctis.
     Quod non sic est intellegéndum, ut existimémus Sanctum Spíritum Dei, qui in Trinitáte incommutábilis Deus est et cum Patre et Fílio unus Deus, tamquam áliquem qui non sit quod Deus est, interpelláre pro sanctis; dictum est quippe: Interpéllat pro sanctis, quia interpelláre sanctos facit; sicut dictum est: Tentat vos Dóminus Deus vester, ut sciat si dilígitis eum, hoc est: ut scire vos fáciat. Interpelláre ítaque sanctos facit gemítibus inenarrabílibus, inspírans eis desidérium étiam adhuc incógnitæ tantæ rei quam per patiéntiam exspectámus. Quómodo enim narrátur, quando desiderátur quod ignorátur? nam útique si omnímodo ignorarétur, non desiderarétur; et rursus, si viderétur, non desiderarétur, nec gemítibus quærerétur.

RESPONSORIUM

Rom 8, 26b; Zac 12, 4a. 10

R. Quid orémus, sicut opórtet, nescímus; * Ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus.
V. In die illa, dicit Dóminus, effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum. * Ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus.

PSALMODIA

Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Canticum
Omnes gentes convertantur ad Dominum
Is 45, 15-25
In nomine Iesu omne genu flectatur (Phil 2, 10).

15 Vere tu es Deus abscónditus, *
      Deus Israel salvátor. –

16  Confúsi sunt et erubuérunt omnes, *
       simul abiérunt in confusiónem fabricatóres idolórum.
17 Israel salvátus est in Dómino salúte ætérna; *
       non confundémini et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.

18 Quia hæc dicit Dóminus, †
       qui creávit cælos, ipse Deus, *
       qui formávit terram et fecit eam, ipse fundávit eam;
    non ut vácua esset, creávit eam, †
       ut habitarétur, formávit eam: *
       «Ego Dóminus, et non est álius. –

19 Non in abscóndito locútus sum, *
       in loco terræ tenebróso; non dixi sémini Iacob:
    “Frustra quǽrite me”. *
       Ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta. –

20 Congregámini et veníte et accédite simul, *
       qui salváti estis ex géntibus.
    Nesciérunt, qui levant lignum sculptúræ suæ *
       et rogant deum non salvántem.
21 Annuntiáte et veníte et consiliámini simul. *
       Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
    Numquid non ego Dóminus, †
       et non est ultra Deus absque me? *
       Deus iustus et salvans non est præter me. –

22 Convertímini ad me et salvi éritis, omnes fines terræ, *
       quia ego Deus, et non est álius.

23 In memetípso iurávi: Egréssa est de ore meo iustítia, *
       verbum, quod non revertétur;
    quia mihi curvábitur omne genu, *
       et iurábit omnis lingua». –

24 «Tantum in Dómino» dicent *
       «sunt iustítiæ et robur!».
25 Ad eum vénient et confundéntur †
       omnes, qui repúgnant ei: *
       in Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 99 (100)
Gaudium in templum ingredientium

Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).

1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
      servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
      in exsultatióne. –

3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
      ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
      pópulus eius et oves páscuæ eius. –

4 Introíte portas eius in confessióne, †
      átria eius in hymnis, *
      confitémini illi, benedícite nómini eius.

5 Quóniam suávis est Dóminus; †
      in ætérnum misericórdia eius, *
      et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

LECTIO BREVIS

Eph 4, 29-32
Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat, sed si quis bonus ad ædificatiónem opportunitátis, ut det grátiam audiéntibus. Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei, in quo signáti estis in diem redemptiónis. Omnis amaritúdo et ira et indignátio et clamor et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia. Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit vobis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Audítam fac mihi mane * Misericórdiam tuam.
R. Audítam fac mihi mane * Misericórdiam tuam.
V. Notam fac mihi viam in qua ámbulem.
R. Misericórdiam tuam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Audítam fac mihi mane * Misericórdiam tuam.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Visitávit et fecit redemptiónem Dóminus plebis suæ.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Visitávit et fecit redemptiónem Dóminus plebis suæ.

PRECES
Christum, qui per crucem suam salútem géneri cóntulit humáno, adorémus, et pie clamémus:
     Misericórdiam tuam nobis largíre, Dómine.

Christe, sol et dies noster, illúmina nos rádiis tuis
et omnes sensus malos iam mane compésce.
Custódi cogitatiónes, sermónes et ópera nostra,
ut hódie in conspéctu tuo placére possímus.
Avérte fáciem tuam a peccátis nostris
et omnes iniquitátes nostras dele.
Per crucem et resurrectiónem tuam
reple nos consolatióne Spíritus Sancti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui ténebras ignorántiæ Verbi tui luce depéllis, auge in córdibus nostris virtútem fídei quam dedísti, ut ignis, quem grátia tua fecit accéndi, nullis tentatiónibus exstinguátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)