[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
282930 


12. aprilis 2019, Feria VI.
hebd. I

TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. V


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

12 aprilis 2019
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. V
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R. Quia benígnus et miséricors est.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

7, 11-28
Christi sacerdotium sempiternum

     Si consummátio per sacerdótium levíticum erat, pópulus enim sub ipso legem accépit, quid adhuc necessárium secúndum órdinem Melchísedech álium súrgere sacerdótem et non secúndum órdinem Aaron dici? Transláto enim sacerdótio, necésse est, ut et legis translátio fiat. De quo enim hæc dicúntur, ex ália tribu est, ex qua nullus altári præsto fuit; maniféstum enim quod ex Iuda ortus sit Dóminus noster, in quam tribum nihil de sacerdótibus Móyses locútus est.
     Et ámplius adhuc maniféstum est, si secúndum similitúdinem Melchísedech exsúrgit álius sacérdos, qui non secúndum legem mandáti carnális factus est sed secúndum virtútem vitæ insolúbilis, testimónium enim áccipit: «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech».
     Reprobátio quidem fit præcedéntis mandáti propter infirmitátem eius et inutilitátem, nihil enim ad perféctum addúxit lex, introdúctio vero melióris spei, per quam proximámus ad Deum.
     Et quantum non est sine iure iurándo, illi quidem sine iure iurándo sacerdótes facti sunt, hic autem cum iure iurándo per eum, qui dicit ad illum: «Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum», in tantum et melióris testaménti sponsor factus est Iesus.
     Et illi quidem plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohibebántur permanére; hic autem eo quod manet in ætérnum, intransgressíbile habet sacerdótium, unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro eis.
     Talis enim et decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus et excélsior cælis factus, qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli; hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo. Lex enim hómines constítuit pontífices infirmitátem habéntes, sermo autem iuris iurándi, quod post legem est, Fílium in ætérnum consummátum.

RESPONSORIUM

Hebr 5, 5a. 6b; 7, 20b. 21

R. Christus non semetípsum glorificávit ut póntifex fíeret, sed qui locútus est ad eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
V. Alii sine iure iurándo sacerdótes facti sunt; Iesus autem cum iure iurándo per eum qui dixit ad illum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi De fide ad Petrum

(Cap. 22.62: CCL 91 A, 726.750- 751)

Ipse obtulit semetipsum pro nobis

     In sacrifíciis carnálium victimárum, quæ sibi ipsa sancta Trínitas, quæ unus est Deus novi et véteris testaménti, a pátribus nostris præcipiébat offérri, illíus sacrifícii significabátur gratíssimum munus, quo pro nobis seípsum solus Deus Fílius secúndum carnem esset misericórditer oblatúrus.
     Ipse enim, secúndum apostólicam doctrínam, óbtulit semetípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Ipse verus Deus et verus póntifex, qui pro nobis non in sánguine taurórum et hircórum, sed in sánguine suo semel introívit in sancta. Quod tunc póntifex ille significábat, qui cum sánguine in sancta sanctórum per annos síngulos introíbat.
     Iste ígitur est, qui in se uno totum exhíbuit quod esse necessárium ad redemptiónis nostræ sciébat efféctum, idem scílicet sacérdos et sacrifícium, idem Deus et templum; sacérdos, per quem sumus reconciliáti; sacrifícium, quo reconciliáti; templum, in quo reconciliáti; Deus, cui reconciliáti. Solus tamen sacérdos, sacrifícium et templum, quia hæc ómnia Deus secúndum formam servi; non autem solus Deus, quia hoc cum Patre et Spíritu Sancto secúndum formam Dei.
     Firmíssime ergo tene et nullátenus dúbites, ipsum unigénitum Deum Verbum, carnem factum, se pro nobis obtulísse sacrifícium et hóstiam Deo in odórem suavitátis; cui cum Patre et Spíritu Sancto a patriárchis et prophétis et sacerdótibus, témpore véteris testaménti, animália sacrificabántur; et cui nunc, id est témpore novi testaménti, cum Patre et Spíritu Sancto, cum quibus illi est una divínitas, sacrifícium panis et vini, in fide et caritáte, sancta cathólica Ecclésia per univérsum orbem terræ offérre non cessat.
     In illis enim carnálibus víctimis, significátio fuit carnis Christi, quam pro peccátis nostris ipse sine peccáto fúerat oblatúrus, et sánguinis, quem erat effusúrus in remissiónem peccatórum nostrórum; in isto autem sacrifício, gratiárum áctio atque commemorátio est carnis Christi quam pro nobis óbtulit, et sánguinis quem pro nobis idem Deus effúdit. De quo beátus Paulus dicit in Actibus Apostolórum: Atténdite vobis et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere Ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo.
     In illis ergo sacrifíciis quid nobis esset donándum, figuráte significabátur; in hoc autem sacrifício quid nobis iam donátum sit, evidénter osténditur.
     In illis sacrifíciis prænuntiabátur Fílius Dei pro ímpiis occidéndus; in hoc autem pro ímpiis annuntiátur occísus, testánte Apóstolo quia Christus, cum adhuc infírmi essémus, secúndum tempus pro ímpiis mórtuus est, et quia, cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius.

RESPONSORIUM

Cf. Col 1, 21-22; Rom 3, 25a

R. Cum essétis alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, reconciliávit vos Deus in córpore carnis Christi per mortem, * exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.
V. Ipsum propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus. * Exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.

ORATIO

Orémus:
Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum, ut a peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)