[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


9. october 2019, Feria IV.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXVII
SS. Dionysii, episcopi, et sociorum martyrum, memoria ad libitum
S. Ioannis Leonardi, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Ludovici Bertrán, presbyteri, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

9 october 2019
PER ANNUM, hebd. XXVII
Hebdomada III

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna prǽmia.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui séquitur me non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ, dicit Dóminus.

Psalmus 118 (119), 105-112
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege

Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. (Io 15, 12)

105 Lucérna pédibus meis verbum tuum *
         et lumen sémitis meis.
106 Iurávi et státui *
         custodíre iudícia iustítiæ tuæ. –

107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
         vivífica me secúndum verbum tuum.
108 Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
         et iudícia tua doce me. –

109 ánima mea in mánibus meis semper, *
         et legem tuam non sum oblítus.
110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
         et mandátis tuis non errávi. –

111 Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
         quia exsultátio cordis mei sunt.
112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
         in ætérnum, in finem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui séquitur me non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ, dicit Dóminus.

Ant. 2 Ego egénus et pauper sum: Deus, ádiuva me.

Psalmus 69 (70)
Deus, in adiutorium meum intende

Domine, salva nos, perimus. (Mt 8, 25)

2 Deus, in adiutórium meum inténde; *
      Dómine, ad adiuvándum me festína. –

3 Confundántur et revereántur, *
      qui quærunt ánimam meam.
   Avertántur retrórsum et erubéscant, *
      qui volunt mihi mala. –

4 Convertántur propter confusiónem suam, *
      qui dicunt mihi: "Euge, euge."

5 Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, *
      et dicant semper: "Magnificétur Deus", qui díligunt salutáre tuum. –

6 Ego vero egénus et pauper sum; *
      Deus, ad me festína.
    Adiútor meus et liberátor meus es tu; *
      Dómine, ne moréris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego egénus et pauper sum: Deus, ádiuva me.

Ant. 3 Non secúndum visiónem oculórum iudicábit Deus, sed in iustítia et æquitáte.

Psalmus 74 (75)
Dominus summus iudex

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

2 Confitébimur tibi, Deus; †
      confitébimur et invocábimus nomen tuum: *
      narrábimus mirabília tua. –

3 Cum statúero tempus, *
      ego iustítias iudicábo.

4 Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea, *
      ego confirmávi colúmnas eius. –

5 Dixi gloriántibus: "Nolíte gloriári!" *
      et delinquéntibus: «Nolíte exaltáre cornu!

6 Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum; *
      nolíte loqui advérsus Deum protérva." –

7 Quia neque ab oriénte neque ab occidénte *
      neque a desértis exaltátio.

8 Quóniam Deus iudex est: *
      hunc humíliat et hunc exáltat. –

9 Quia calix in manu Dómini *
       vini meri plenus misto.
    Et inclinávit ex hoc in hoc; †
       verúmtamen usque ad fæces epotábunt, *
       bibent omnes peccatóres terræ. –

10 Ego autem annuntiábo in sǽculum, *
       cantábo Deo Iacob.

11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam, *
       et exaltabúntur córnua iusti.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Non secúndum visiónem oculórum iudicábit Deus, sed in iustítia et æquitáte.

LECTIO BREVIS

1 Cor 13, 4-7
Cáritas pátiens est, benígna est cáritas, non æmulátur, non agit supérbe, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit, quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitátem, congáudet autem veritáti; ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet.


V. Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, Dómine.
R. Et dicant semper: Magnificétur Deus.

ORATIO

Orémus:

Dómine, Pater sancte, Deus fidélis, qui promíssum Spíritum misísti, ut hómines per peccátum dispérsos congregáres, fac nos in mundo unitátis pacísque múnera confovére. Per Christum, Dominum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)