[ Coniunctiones abscondere ]

« Maius 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


23. maius 2020, Sabbato
hebd. II

TEMPUS PASCHALE, hebd. VI


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

23 maius 2020
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne rex altíssime,
redémptor et fidélium,
quo mors solúta déperit,
datur triúmphus grátiæ,

Scandis tribúnal déxteræ
Patris tibíque cǽlitus
fertur potéstas ómnium,
quæ non erat humánitus,

Ut trina rerum máchina
cæléstium, terréstrium
et inferórum cóndita,
flectat genu iam súbdita.

Tremunt vidéntes ángeli
versam vicem mortálium;
culpat caro, purgat caro,
regnat caro Verbum Dei.

Tu, Christe, nostrum gáudium,
manens perénne prǽmium,
mundi regis qui fábricam,
mundána vincens gáudia.

Hinc te precántes quǽsumus,
ignósce culpis ómnibus
et corda sursum súbleva
ad te supérna grátia,

Ut, cum rubénte cœperis
clarére nube iúdicis,
pœnas repéllas débitas,
reddas corónas pérditas.

Iesu, tibi sit glória,
qui scandis ad cæléstia
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.

Psalmus 105 (106)
Bonitas Domini et populi infidelitas

Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
      audítas fáciet omnes laudes eius?

3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
      et fáciunt iustítiam in omni témpore. –

4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
      vísita nos in salutári tuo,

5 ut videámus bona electórum tuórum, †
      ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
      ut gloriémur cum hereditáte tua. –

6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
      iniúste égimus, iniquitátem fécimus.

7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
      non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
      et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.

8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
      ut notam fáceret poténtiam suam. –

9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
      et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.

10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
      et redémit eos de manu inimíci.

11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
      unus ex eis non remánsit.

12 Et credidérunt verbis eius *
      et cantavérunt laudem eius. –

13 Cito oblíti sunt óperum eius *
      et non sustinuérunt consílium eius;

14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
      et tentavérunt Deum in inaquóso.

15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
      et misit saturitátem in ánimas eórum. –

16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
      Aaron sanctum Dómini.

17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
      et opéruit super congregatiónem Abíram.

18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
      flamma combússit peccatóres. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.

II

19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
      et adoravérunt scúlptile;

20 et mutavérunt glóriam suam *
      in similitúdinem tauri comedéntis fenum.

21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
      qui fecit magnália in Ægýpto,

22 mirabília in terra Cham, *
      terribília in mari Rubro.

23 Et dixit quia dispérderet eos, *
      nisi affuísset Móyses eléctus eius:
   stetit in confractióne in conspéctu eius, *
      ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –

24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
      non credidérunt verbo eius.

25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
      non exaudiérunt vocem Dómini.

26 Et elevávit manum suam super eos, *
      ut prostérneret eos in desérto

27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
      et dispérgeret eos in regiónibus.

28 Et adhæsérunt Beélphegor *
      et comedérunt sacrifícia mortuórum;

29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
      et irrúpit in eos ruína.

30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
      et cessávit quassátio,

31 et reputátum est ei in iustítiam, *
      in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –

32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
      et vexátus est Móyses propter eos,

33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
      et témere locútus est in lábiis suis. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.

III

34 Non disperdidérunt gentes, *
      quas dixit Dóminus illis.

35 Et commíxti sunt inter gentes *
      et didicérunt ópera eórum.

36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
      et factum est illis in scándalum. –

37 Et immolavérunt fílios suos *
      et fílias suas dæmóniis.

38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
      sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
      quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
   Et infécta est terra in sanguínibus, †

39   et contamináti sunt in opéribus suis *
      et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –

40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
      et abominátus est hereditátem suam

41 et trádidit eos in manus géntium, *
      et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.

42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
      et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –

43 Sæpe liberávit eos; †
      ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
      et corruérunt in iniquitátibus suis.

44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
      cum audívit clamórem eórum. –

45 Et memor fuit testaménti sui *
      et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.

46 Et dedit eos in miseratiónes *
      in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.

47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
      et cóngrega nos de natiónibus,
   ut confiteámur nómini sancto tuo *
      et gloriémur in laude tua. –

48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
      a sǽculo et usque in sǽculum. *
      Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

3, 11-17
Caritas erga fratres

     Caríssimi: Hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligámus altérutrum. Non sicut Cain: ex Malígno erat et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera eius malígna erant, fratris autem eius iusta.
     Nolíte mirári, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transívimus de morte in vitam, quóniam dilígimus fratres; qui non díligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicída est, et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem.
     In hoc nóvimus caritátem, quóniam ille pro nobis ánimam suam pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam mundi et víderit fratrem suum necésse habére et cláuserit víscera sua ab eo, quómodo cáritas Dei manet in eo?

RESPONSORIUM

1 Io 3,16.14a

R. In hoc nóvimus caritátem Dei, quóniam ille pro nobis ánimam suam pósuit; * et nos debémus pro frátribus ánimas pónere, allelúia.
V. Nos scimus quóniam transívimus de morte in vitam, quóniam dilígimus fratres. * Et nos debémus pro frátribus ánimas pónere, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 124, 5.7: CCL 36, 685-687)

Duæ vitæ

     Duas vitas sibi divínitus prædicátas et commendátas novit Ecclésia, quarum est una in fide, áltera in spécie; una in témpore peregrinatiónis, áltera in æternitáte mansiónis; una in labóre, áltera in réquie; una in via, áltera in pátria; una in ópere actiónis, áltera in mercéde contemplatiónis.
     Ista significáta est per apóstolum Petrum, illa per Ioánnem. Tota hic ágitur ista usque in huius sǽculi finem, et illic ínvenit finem; différtur illa complénda post huius sǽculi finem, sed in futúro sǽculo non habet finem. ídeo dícitur huic: Séquere me; de illo autem: Sic eum volo manére, donec véniam, quid ad te? Tu me séquere.
     Tu me séquere per imitatiónem perferéndi temporália mala; ille máneat, donec sempitérna vénio redditúrus bona. Quod apértius ita dici potest: Perfécta me sequátur áctio, informáta meæ passiónis exémplo; inchoáta vero contemplátio máneat, donec vénio, perficiénda, cum vénero.
     Séquitur enim Christum, pervéniens usque ad mortem, pia plenitúdo patiéntiæ; manet autem, donec véniat Christus, tunc manifestánda plenitúdo sciéntiæ. Hic quippe tolerántur mala huius mundi in terra moriéntium, ibi videbúntur bona Dómini in terra vivéntium.
     Quod enim ait: Volo eum manére, donec véniam, non sic intellegéndum est quasi díxerit, remanére vel permanére; sed, exspectáre; quóniam quod per eum significátur, non útique nunc, sed, cum vénerit Christus, implébitur. Quod autem per hunc significátur, cui dictum est: Tu me séquere, nisi nunc agátur, non perveniétur ad illud quod exspectátur.
     Nemo tamen istos insígnes Apóstolos séparet. Et in eo quod significábat Petrus, ambo erant; et in eo quod significábat Ioánnes, ambo futúri erant. Significándo, sequebátur iste, manébat ille; credéndo autem, ambo mala præséntia huius misériæ tolerábant, ambo futúra bona illíus beatitúdinis exspectábant.
     Nec ipsi soli, sed univérsa hoc facit sancta Ecclésia, sponsa Christi, ab istis tentatiónibus eruénda, in illa felicitáte servánda. Quas duas vitas Petrus et Ioánnes figuravérunt, sínguli síngulas; verum et in hac temporáliter ambulavérunt ambo per fidem, et illa in ætérnum fruéntur ambo per spéciem.
     Omnibus ígitur sanctis ad Christi corpus inseparabíliter pertinéntibus, propter huius vitæ procellosíssimæ gubernáculum, ad ligánda et solvénda peccáta claves regni cælórum primus Apostolórum Petrus accépit; eisdémque ómnibus sanctis, propter vitæ illíus secretíssimæ quietíssimum sinum, super pectus Christi Ioánnes evangelísta discúbuit.
     Quóniam nec iste solus, sed univérsa Ecclésia ligat solvítque peccáta; nec ille in princípio Verbum Deum apud Deum, et cétera de Christi divinitáte, et de totíus divinitátis trinitáte atque unitáte sublímia, quæ in illo regno fácie ad fáciem contemplánda, nunc autem, donec véniat Dóminus, in spéculo atque in ænígmate contuénda sunt, quæ prædicándo ructáret, de fonte domínici péctoris solus bibit; sed ipse Dóminus ipsum Evangélium, pro sua cuiúsque capacitáte ómnibus suis bibéndum, toto terrárum orbe diffúdit.

RESPONSORIUM

1 Petr 5,10; 2 Kor 4,14

R. Deus omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, * módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidábit, allelúia.
V. Qui suscitávit Iesum, et nos cum Iesu suscitábit. * Módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidábit, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, cuius Fílius, ad cælos ascéndens, Apóstolis Sanctum Spíritum dignátus est pollicéri, præsta, quǽsumus, ut, sicut illi multifária doctrínæ cæléstis múnera percepérunt, ita nobis quoque spiritália dona concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)