[ Coniunctiones abscondere ]

« Maius 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


23. maius 2020, Sabbato
hebd. II

TEMPUS PASCHALE, hebd. VI


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

23 maius 2020
VII Dominica Paschæ

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti, péctora.

Qui díceris Paráclitus,
donum Dei altíssimi,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.

Tu septifórmis múnere,
dextræ Dei tu dígitus,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.

Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis,
virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prǽvio
vitémus omne nóxium.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Excélsus super omnes cælos Deus, suscitávit a terra ínopem, allelúia.

Psalmus 112 (113)
Laudabile nomen Domini

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

1 Laudáte, púeri Dómini, *
      laudáte nomen Dómini.
2 Sit nomen Dómini benedíctum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 A solis ortu usque ad occásum *
      laudábile nomen Dómini. –

4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
      super cælos glória eius.
5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat *
6     et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? -

7 Súscitans de terra ínopem, *
      de stércore érigens páuperem,
8 ut cóllocet eum cum princípibus, *
      cum princípibus pópuli sui. –

9 Qui habitáre facit stérilem in domo, *
      matrem filiórum lætántem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Excélsus super omnes cælos Deus, suscitávit a terra ínopem, allelúia.

Ant. 2 Dirupísti, Dómine, víncula mea: tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.

Psalmus 115 (116B), 10-19
Gratiarum actio in templo

Per ipsum (Christum) offeramus hóstiam laudis semper Deo. (Hebr 13, 15)

10 Crédidi, étiam cum locútus sum: *
      „Ego humiliátus sum nimis.“
11 Ego dixi in trepidatióne mea: *
      „Omnis homo mendax.“ –

12 Quid retríbuam Dómino *
      pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
13 Cálicem salutáris accípiam *
      et nomen Dómini invocábo. –

14 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius.
15 Pretiósa in conspéctu Dómini *
      mors sanctórum eius. –

16 O Dómine, ego servus tuus, *
      ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
    Dirupísti víncula mea: †
17    tibi sacrificábo hóstiam laudis *
      et nomen Dómini invocábo. –

18 Vota mea Dómino reddam *
      coram omni pópulo eius,
19 in átriis domus Dómini, *
      in médio tui, Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dirupísti, Dómine, víncula mea: tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.

Ant. 3 Fílius Dei dídicit ex iis quæ passus est obœdiéntiam, et factus est ómnibus obtemperántibus sibi causa salútis ætérnæ, allelúia.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fílius Dei dídicit ex iis quæ passus est obœdiéntiam, et factus est ómnibus obtemperántibus sibi causa salútis ætérnæ, allelúia.

LECTIO BREVIS

1 Petr 2, 9-10
Vos genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam nunc autem misericórdiam consecúti.

RESPONSORIUM BREVE
V. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
R. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.
V. Docébit vos ómnia.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Spíritus Paráclitus, * allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Hæc est vita ætérna, ut cognóscant te solum verum Deum, et quem misísti, Iesum Christum, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Hæc est vita ætérna, ut cognóscant te solum verum Deum, et quem misísti, Iesum Christum, allelúia.

PRECES
Benedicámus Christum, super quem Spíritus Sanctus descéndit corporáli spécie. Eum invocémus, et oratiónem confirmémus dicéntes:
     Amen.

Mitte, Dómine, quem missúrus es,
ut Ecclésia tua semper renovétur et iuvenéscat.
Omnes gentes tibi regi et Deo psallant,
et Israel fiat posséssio tua.
Qui dǽmones expulísti,
aufer a fínibus nostris scándala et perversitátes.
Qui in Pentecóste dispersiónem Babélicam superásti,
per Spíritum tuum unitátem éffice fideíque universalitátem.
Spíritus tuus hábitet in nobis,
ut mortália córpora nostra vivíficet.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius, ut, sicut humáni géneris Salvatórem tecum in tua crédimus maiestáte, ita usque ad consummatiónem sǽculi manére nobíscum, sicut ipse promísit, sentiámus.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)